11
Habeo gratiam, vir summe, pro epistola, quam ad me dedisti medio Decembri2.
Optima ac verissima sunt, per quae me de socru3 mei semper amantissima, uxorem autem meam4 de matre ad meliorem vitam praemissa, consolaris. Aetatem ei datum est longam feliciter agere et videre pronepotes. Ab abnepotum conspectu parum abfuit.
Cunaei5 judicium magni feci semper et puto fuisse φιλοπάτριδα, eoque magis doleo, quod in eo academia fecit damnum.
Barlaeo6 valetudinem opto prosperiorem, vel poëseos causa, quam ornat. Pro illo opere de bene recepta apud vos regina matre7 nihil eum hinc quidem capturum praemii fide mea spondeo. Et tamen quotquot nunc prodiere panegyrici ob natalem delphini8, omnes in fronte editiones praeferunt: Honora Patrem et Matrem.
Vidit me hic dudum Jacobus Sirmondus9, vir, ut scis, eruditissimus. Is regis10 conscientiam nunc gubernat, bono sane publico; nam alii antehac eo functi munere religionem saepe objecere regis animo ob fidem cum Suedis et Batavis, quod hic facturus non est, gnarus illius sententiae prudentis Prudentii11:
Siquidem coelestia nunquam Terrenis solitum per iter gradientibus obstant12.Non ita autem se dedit aulae Sirmondus, ut non tempora sibi reservarit ad editionem Theodoreti13 et Hincmari14 cum multis accessionibus. Eamque ob causam habitat in veteri cellula.
Vedelius15 si ferit alios, non minus ipse a Montacutio16 vapulat, homo ineptus.
12
Schokius17 homo sit malus oportet, qui me tamdiu a popularibus meis vexatum nihil ipsis debentem nondum quiescere patiatur. De Satisfactione librum18 quo scripserim animo, quo proposito, tu optimus testis es. Et gaudeo librum eundem cum toto, qui Ravenspergero19, homini tali, qualis est Schokius, respondet editum nuper Oxoniae20 placere eruditis. Liber veritatis Christianae21, ut de Germanicis duobus22 et Gallica versione23 non loquar, editus est in Anglia Anglice24. Vertit eum Graece pastor25 legati hic Anglicani26. Pontificii autem nunc Persice vertunt27, ut mahumetistas, si Deus aspiret, faciant christianos. Dicat hos omnes nihil videre, qui, si ipsi credendum est, et propinquis et longinquis gentibus socinismum propinent. Triados probationem in eo libro directe aggressus non sum memor ejus, quod a viro magno socero tuo28 audieram, peccasse Plessaeum29 et alios, quod rationibus a natura petitis et Platonicis saepe non valde appositis testimoniis astruere voluissent rem, non ponendam in illa cum atheis, paganis, judaeis, mahumetistis disputatione, qui omnes ad Sacras Literas ducendi sunt, ut inde talia hauriant, quae nisi Deo semet patefaciente cognosci nequeunt. Mosem aperte temporalia tantum promittere et Christi praecepta ipsius praeceptis esse perfectiora scis esse dogma Veterum idque abunde probasti. Quod si novum fedus legerent et intelligerent ut oportet, reperirent hoc ipsum scriptum Matth. V30, Hebr. VIII, 6 et alibi; et fecit hoc ipsum nuper his quoque in locis apertum Mileterius31.
13
Christum etiam ob id Filium Dei dici, quod ex Spiritu Sancto conceptus, id non negat Thomas Aquinas32. Et quid aliud significat δι᾽ ὃ Lucae 1, 35, ut jam taceam etiam ob muneris impositi sanctimoniam et ob resurrectionem idem nomen satis aperte ei tribui.Crellio33 quod non operose respondi, in eo fecisse me prudenter existimo. Quid enim opus bene et satis liberaliter dicta repeti? Si non possit ipse probare injustum esse, ut volens aliquis pro altero poenas ferat, quod nunquam probabit, et contrarium omnium gentium sapientibus placuisse tum in ipso libro de satisfactione ostendi tum post Crellii librum34 editum in meis de Iure Belli ac Pacis, titulo de poenarum communicatione XI35 ampliusque docebo ex multis admodum Hebraeorum testimoniis ad Matth. XX, 2836, cujus particulae exemplum dedi nuper D. Goffio, theologo Anglo37, qui ex Anglia mei potissimum salutandi causa venerat; sequitur omnino nullam fuisse causam aut Socino38 aut Crellio, cur a verborum λύτρου, placaminis, expiationis, redemptionis proprietate discederet manifestissimumque piae antiquitatis consensum desereret. Non tanti autem facio aut Schokium aut magistrum ejus, ut huic aut illi respondendum putem, neque me pudeat consentire Socino, si quando is in veram veteremque sententiam incidit; ut sane fecit in controversia de justitia per fidem et aliis nonnullis.
Scripsi super his rebus non ita dudum ad D. senatorem Reigersbergium39, qui me apud Polonum legatum40 traductum a Riveto41 socinismi crimine ad me scripserat42; in ea epistola43 ostendi, si quis sententiam meam post conspectam Crellii scriptionem scire cupiat de argumento inter me et Crellium controverso, ei satis eam apparituram ex loco Esaiae LIII, ita ut a me versus est in disputatione cum judaeis et inde quod in fine operis de Veritate religionis Christianae illud Hebr. I, 3: ϰαϑαρισμὸν ποιησάμενος non in praesentis temporis, ut Socinus, sed in exacti significationem interpretor.
Hortensio44 et iter opto faelix et successum respondentem causae. Ego si quid adjuvare possum, meo more non deëro.
14
Iansonio45 Anthologia46, si velit, committi potest. Ad caetera autem mea, sive theologica, sive politica, opus est omnino librario bene de rebus talibus sentiente. Si quis Blaeuwii liberum47 est, qui talia suscipere velit edenda, sed sine temporis dispendio, gaudebo. Si inter eos nemo est, multum me obligabis, si repereris alium eumque mihi quamprimum indicaveris. Habeo enim multa, ni fallor, profutura publico, quod mihi post injunctas legationis curas maximum est studium. Vitae incerta sunt spatia et rectius eduntur, quae nobis eduntur superstitibus. Deinde licet corrigere, licet adjicere. De Asoto48 meminero.
Uxor te ac tuam49 amicissime resalutat.
Cal. Ianuarii 1638 (sic), quem tibi ac tuis felicem precor.
Tuus ut soleo
H. Grotius
Illud addam, siquis meam de summa Trinitate sententiam scire cupiat, reperturum quod satis sit in poematis nuper editis50. Amplior explicatio Notis51 reservanda est.
Rogo Manassem52 roges, ne Manasses sit, id est, obliviosus mei. Illud maxime scire velim, an id, quod in doctores in diversum a synedrio euntes constitutum fuit, ad omnia dogmatum rituumque pertineat. In Hincmari editione multa erunt ad Godscalci53 causam pertinentia, etiam quae Cordesius54 non vidit.