Illustrissime domine,
Multum doleo de excessu optimae socrus tuae2, quicum memini me non semel domi tuae prandere et sermones serere non injucundos pro temporibus illis, quibus omnia mutationem reipublicae in pejus minabantur. Interea optime scis magis agendas esse gratias Deo, quod ei vitam concesserit tam diuturnam ut et tempora meliora et tot bellos conspiceret nepotes neptesque quam dolendum, quod non ulterius ei reliquerit vitae usuram.
Leydensibus itidem ereptus Petrus Cunaeus3, magnum ejus academiae columen. In Zelandiam ierat, unde aeger rediit domum.
751
Collega Barlaeus4 iam tertium mensem laborat quartana. Metuitur ei a μαϱασμῷ, ut convalescat; non videtur idem fore, qui quondam. Afflixit valetudinem opere properando, quod nunc excuditur. Est hoc de ingressu reginae matris5 in urbem nostram et honore pompae ei exhibito6. Typis prodibit augustis, plurimis exornatum picturis. Atque hoc, quod dixi, non dissimulat apud amicos. Sed multum metuo, ne morbum hunc inde contraxerit, quod nimis ad animum revocaret, quae adversus eum scripta sunt a doct. Vedelio7 et magistro Sckokio8. Hic Ultrajecto iam in Daventriensem scholam concessit ac opere postremo9, quod vernacula scripsit lingua10, minatur librum iustum, quo comprobet te quoque in castris militare Socini11. Nam illa de Satisfactione Christi12 tantum temporum illorum gratia, quo facilius falleres, scripsisse; ubi illa via non processit, te larva deposita ostendisse, quis fores, in libris de Veritate religionis Christianae13. Ubi minime sacrae Triados mysterium tradas14, dicas Mosem populo tantum temporalia promittere, Christi praecepta nova esse ac perfectiora Mosaicis; Christum dici filium Dei, quia natus sit e virgine, conceptus e spiritu sancto. Arbitror non defore his terris, qui respondeat. Sed multum intererit, a quo id fiat. Etiam hoc pro se advocat, quod Crellio15 non responderis; quasi non theologorum hic aeque caussa agatur ac tua16; quasi item, jam semel acerbis Ravenspergeri17 maledictis - quem a Sibrando18 ad haec incitatum mihi ex
752
affine19 utrique eorum amicissimo probe constat -, foede adeo exceptus sapienter hoc iis relinquas, qui nihil, nisi quod ipsi faciunt, recte factum putant.Sed de ipso satis: quem Voetii20 esse hyperaspistem satis scire te puto atque ab eo sua legi, priusquam excudantur, fatetur aperte. Eo Heinsius noster21 utitur amico, ut mirandum non sit, si disertim scribat non te minus eruditum esse Heinsium; sed nominis esse hunc magis honesti. Deus meliorem largiatur mentem et adolescenti22 et triumviris23, qui eius opera tam turpiter abutuntur.
Hortensius24 hac hieme hic subsistet. Interea parabit se ad hoc, ut paratior sit ad colloquendum cum Galilaeo de Galilaeis25 coram vel per internuncios aut literas e loco aliquo tuto ac propinquo.
Blauwius senior26 vita excessit. Filiorum27, quibus cura est typographiae alter aegrotat. Quid de Meursianis28 tandem decrerint, plane ignoro. Danicam eius impressere historiam29; at non videntur facile aggressuri ea, quae ad veterum scriptorum emendationem30 vel Romanas aut Graecas antiquitates31 pertinent. Jansonius32, de quo scripseram33, vir est honesti nominis, sed partium, quas contra[-re]monstrantium vocant, usque adeo studiosus, ut a paucis eo vincatur.
De affinis meae junioris in Zelandia agentis34 filio35, si quid scripsero, Asoti is nomine literis meis signabitur. Videtur hinc in Britanniam, inde in Gallias recta Lutetiam iturus. Nolim te amore familiae Junianae decipi a quoquam. Alioqui haec non scriberem. Et, ut puto, deinceps quoque aliquid exarandum erit.
Salutant te, conjugem lectissimam et liberos plurimum omnes mei36. Amstelodami, MDCXXXVIII. XV Xbris St. N. Τάχιστα.
Tuus aeternum
G.J. Vossius.
Adres: Illustrissimo viro, Hugoni Grotio, Serenissimae Reginae et regni Suecici legato ordinario ad regem Christianissimum Lutetiae Parisiorum.
Opschrift (met andere hand): Ger. Joan. Vossius Hugoni Grotio S.P.
753
In dorso schreef Grotius: 15 Dec. 1638 Vossius.
En boven aan de brief: Rec. 27 Dec. Versus mei de Triade37. - Epist. sub Reigersbergio. Iunii38 Sententia de Plessaeo39. Manasses.
Met andere hand: De Voetio, Schokio, Vedelio etc.