624
Illustrissimo Hugoni Grotio
S.P. Minus minusque mihi, illustrissime domine, satisfacit Blauwius noster2. Persuasi de Philolao3, sed - plane praeter opinionem meam - nostra de idololatria4 intermittit. Jam mensem in iis cessatum. Et ait altero etiam mense opus, antequam Philolaum perduxerit ad finem. Iisdem typis excuditur, quibus mea solent. Negat autem illam sibi esse typorum eiusmodi copiam, ut eodem tempore utrumque opus excudi possit.
Ecce aliud, quod displiceat. Iam prope sexennium est, quod postulato ipsius Meursius5 transmisit omnia, edita, inedita, sola excepta historia Danica6, quam postremo excudi volebat. Ille contra ab hac orsus est, quia caeteris eius viri vendibiliorem fore arbitraretur. Ususque propterea est typis maioribus quam in meis. Et illa iam finem nacta. Existimat igitur Meursius strenue eum nunc progredi in istis, quae pertinent ad emendationem veterum scriptorum, vel antiquitatum Romanarum Graecarumque intelligentiam7.
Rogavi vehementer Blauwium, ne ultra sextum annum eludere amicum meum vellet. Ille dicere, nihil minus sibi propositum, sed non ex re sua fore, si iisdem edat formis caetera, quibus historiam Danicam nec me vel Meursium passurum, ut illis edantur, quibus me invito - prope enim oculos fugiunt - filii mei8 in Scylacem notas9 divulgabit. Non superesse alias, ac medias illas, quibus utitur in meis. Sed ut has usurpet, fieri non posse nisi et Philolao et pariter nostris finem sortitis. Proinde; et quid opus illo proinde? Satis vides, quid hinc colligat. Atqui in meis etiamnum restant pluscula. Minimum tribus opus mensibus, antequam absolvantur. Et quis spondebit nobis, spatio hoc temporis exacto non aliud, qui eius mos est, excogitaturum, quo Meursium eludat. Nihil dixeris Meursiana faciunt ad ea, de quibus scripseram. Imo plurimum. Ut vos non iidem sitis, idem ille, quantum video, erga vos erit. Esto autem, ut Meursiana ordiatur. Libris de poetica et originum et tam multis, quae philosophiam et ecclesiae antiquitates, vel Scripturarum interpretationem tangant, quorum compluria iam affecta, vel
625
etiam confecta, porro cum blattis tineisque rixandum10 erit, si Meursiana patiar praevertere. Meursius autem ulterius morae est impatiens. Si dicendum quod censeo, nec meorum aliquid nec Meursii aggredietur. Οὐ φϱοντὶς Ἱπποϰλείδῃ11. Quaeremus uterque alium, si hic nos fastidit Alexis12. Vellem erga tua saltem, alius foret, quando tantum supereminent. Quantum lenta solent inter viburna cupressi13. Sed quid faciamus? Homo ille privati quam publici boni amantior, pecuniae etiam quam honoris appetentior, nihil aeque ac lucrum curat. Hoc autem ait non aliunde aeque ad se redire quam ex tabulis suis geographicis14. Addere poterat: et missalibus ac similibus, quae excudit; sed sic ut Coloniensis typographi nomen praeferant. Quando igitur laterem lavaremus cum hoc homine agendo do tuis meisve excudendis, visum mihi fuit compellare vicinum Blauvvii Jansonium15: quod et factum ab ornatissimo filio tuo16. Ac huic quidem responsum dedit velle se transmittere specimen typorum latinorum Graecorumque, ut prius cognoscat utrum placeant tibi. Mihi vero instanti, ut id fieret quam primum, dixit non posse hac hyeme praelo committi. Nam praela sua edendo Atlante et aliis vastis voluminibus sic distineri, ut res sua familiaris non ferat ulteriores impensas. Planeque persuasum habeo eum verum dicere. Magis miror tantum suscepisse quantum video praesertim Blauvvio manibus pedibusque hoc agente, ut hominem in re non ita magna plane ad incitas redigat.Nullus tuis edendis magis foret idoneus Elzeviriis Leidensibus17. Non quasi sint viri aut cives meliores, sed quia charta et typorum bonitate vincunt. Et puto, non recusarent, nisi alii in ea urbe dehortarentur, imprimis ille, qui se amicum tuum ait18 nuperque ad te scripsisse. Et scripsisse etiam ex filio tuo intelligo. Quam vero amicus, melius ex illustri barone Jacobo Scytte19 cognosceres, si is modo sermones de te praesente altero, quem in coelum extollebat, habitos secum referret. Nobis quidem hic recenti memoria indignationis plenissimus exposuit. Nequitiam tum hominis ridebamus. Nec interea mores mutasse clare ex multis deprehendimus. Haec ego non referrem, nisi constaret de stomacho tuo, qui patientia plus quam Spartana concoxeris multis partibus maiora. Et scis invidiam ac malignitatem jamdiu illi in naturam vertisse nec alium erga alios esse, quos doctrinam cum virtute putet conjunxisse. Hoc ego, ut de aliis taceam, abunde meo malo didici, didicit Meursius, discere nunc cogitur maximus Salmasius20, sed
626
nemo dixerit, quam ille eius mendacia ac calumnias contemnat. Quod ego non aeque potui, cum eum conjurasse erga me viderem cum inimicorum illis, qui toti in eo erant, ut me meosque omnibus everterent fortunis.Redeo ad edendi tua curam; de qua certiora perscribam, ubi vel fratri21 vel filio fuerim locutus.
De Suecicis quid opus scribere quem nihil illorum fugiat. Adderem alioqui cancellarium Oxensternium22 in Germaniam cogitare, ut dispiciatur de pacis negotio. Eo et iturus comes Danus23 natus ex eadem24, imo iisdem, cuius filium25 ante annum vel amplius vidisti cum ephoro Ernstio26. Sed is, qui huc mittetur, maior est natu illo, quem vidimus. Sic mihi nobilis Suecus retulit ex literis, quas ab avunculo, regni Suecici senatore, acceperat.
Putabam collegam meum Hortensium27 dilaturum iter in terras exteras propter luculentam rationem, quam scripseras, et ille ex Deodato28 cognorat. Sed longe alia ei mens. Nec miror. Bina illi karoleorum nostratium millia ad hoc iter sunt assignata ab Ordinibus Generalibus. Praeterea fruetur stipendio nongentorum, quos percipit ab urbe hac. Vides, quantum profueris. Non vidit loca extera. Nunc impensis publicis praelustri titulo iter suscipiet; quae res, et nunc honori illi futura et postmodo memorabitur ad ingentem eius gloriam. Deus illi gratam tribuat mentem, et tributurum confido. Ait se primo in Britanniam iturum; inde in Gallias; tum Venetias; inde, prout res dederit. Sed cum longissimo tempore nihil mecum communicasset, uti neque cum Blauwio, - nempe quia, credo, simus occupatiores aliis quam ferendo simus - tandem mihi significavit de Anglia dicis gratia se spargere, quo iter hoc sit occultius. Sed recta iturum in Gallias; non Lutetiam tamen, ne de eo Italia cognoscat ex illis, quibus fortasse innotuerit, si Lutetiae videant; nolle enim se periculum magno seni29 creare. Ne Venetiis quidem agere se quicquam velle per literas, nisi ex consilio illorum, qui rei sunt plane intelligentes.
Si per eum literas ad te dare vellem, nihil committendum istiusmodi, ubi festinato opus foret. Fortasse enim, ne quidem locuturum tecum. Postremum hoc plane foret praeter opinionem consulis amplissimi Conradi Verburgii30. Nam eum scio ab affine tuo optimo Reigersbergio31 literas petiisse commendaticias, quo gratior acceptiorque filius suus32, juvenis plus minus annorum XX, esse possit.
Is si ad vos venerit. scio acceptissimus fuerit. Parens enim vir est non uno nomine laudatissimus et qui plurimum in hac urbe possit. Praesertim consule
627
Gravio33 ante octiduum defuncto, Bickero34 in praefectos negotiationis Indiae Orientalis relato Vlamingio Osthornio35 Hagae inter delegatos huius urbis degente et ut arbitror, hoc acturo, ut vitam possit vivere privatam. Video enim et eum horum temporum esse pertaesum.Si ab Manasse36 nihil acceperis literarum, mirari noli. Nam mensis, et prope etiam alter est, quod morbo decubuit. Uti et contigit Isaaco meo37. Eo nihil actum in eius Scylace Caryandensi et illo, qui ante annos circiter septingentos ex Scymno Chio38 et aliis descripsit Maeotidos periplum39. Sed satis te distinui. Modum nescio scribendi, dum nunc sileo prorsus, nunc multiloquus tua moror tempora. Heroinae conjugi salutem plurimam dicito et filiae optimae40. Nam filios41 intelligo iam in Germania Martiales factos. Clarissimis viris Bignono42, Cordesio43, Rigaltio44 et omnibus non aspernantibus me - sed si optima occasio sic ferat - salutem etiam impertias rogo. Amstelodami, MDCXXXVIII, XIV Oct.
Tuus aeternum
G.J. Vossius.
Adres: Illustrissimo viro, Hugoni Grotio, regni Suecici legato ad regem christianissimum. Lutetiam Parisiorum.
In dorso schreef Grotius: 14 Oct. 1638 Vossius.
En boven aan de brief: Rec. 28 Oct.