Summarum Laudum Viro
Gerardo Ioanni Vossio H. Grotius.
Multum me oblectarunt, ut solent, nunc vero luctu socrus2 commotum etiam solatae sunt plenae veteris in me ac mea benevolentiae ac fidei literae tuae datae mensis hujus XIVo3. Auxit beneficium longus, quem mecum habes, sermo ac plane qualis inter nos esse solebat confabulatio. Ego nunc multis responsionibus destrictior potius brevis ero quam morae reus. Qualis4 est ille5, quem χαϱαϰτεϱίζεις Blauwius6, qui nobis obliviscendus posthac multum remotus a Manutiis, Stephanis, Plantinis7. Neque vero de Elseviriis8 cogitandum ob eum, qui apud eos regnat, hominem nobis infensum9, ad cujus literas tacui hactenus, quod et ipse ad me tacuerit tam diu, fortunae homo, quem, ut puto, attendebit satis strictim noster Salmasius10 in Simplicii editione11. Non dubito, quin hujus ὁϱμὴ
663
illi factura12 sit ἔϰϰλισιν. Nos autem decet ϰατὰ τὸν Ἐπίϰτητον, μὴ συγϰατατιϑεσϑαι ταύταις ταῖς φαντασίαις13; illius autem notae ad Sacros Libros14 quo sunt loco, quando proditurae? nam mearum relectionem15 eousque differo.Jansonius16 qualis sit animi circa sacra17 et rempublicam18 scire cupio non ob Anthologiam19, sed ob alia, quae editurio. De typis judicium tibi talium experienti lubens permitto. Velim autem in Anthologia tales esse, qui ad Stobaeana20 et Excerpta e Graecis Tragoediis Comoediisque21 a me edita proxime accedant, ut hi libri frates fiant tergemini.
Meursii vel solum Lexicon Graeco-Barbarum meretur22, ne eum aut contemnat Heinsius aut trahant librarii.
Fuit apud me Philolaus23; gaudet tandem rediturum ad se foetum suum. Sed alterum, quem paratum habet ejusdem argumenti librum24, non committet25 istis testudinibus.
Hortensio26 si quid per me boni evenit, gaudeo et ipsius et matheseos causa. Me sive videat huc veniens sive id offensarum metu defugiat, mihi ex aequo est. At filius27 viri amplissimi Conradi Verburgii28 ad me si venisset, expertus esset eam, quam omnibus bonorum civium liberis exhibeo comitatem.
De Gravii29 morte doleo. Cara est talium virorum apud nos30 annona.
664
Bicherus31, Verburgius aliique his similes si nos amare pergunt, est id pergratum et apud me mutuum.Manassi32 valetudinem opto commodam. Est vir publico, etiam literario non inutilis. Ego, sicut ab eo quaedam discere interdum percupiam, ita molestus, ne sano quidem, esse velim. Scylacem33 exspectarem avide, nisi avido non esse liceret, ubi cum tantis triconibus res est. Periplum autem Maeotidos34 etiam ob Gothica mea legere desidero.
Ægrotat vir optimus D. Cordesius35. Bignonus36 nuper filiam37 honestissime elocavit. Rigaltius38 in Lotharingia et Mediomatricibus est τὰ πάντα. Efficiam, ut te sciant39 sui esse memorem.
Vale, vir optime ac doctissime.
Lutetiae, XXX Octobris MDCXXXVIII.
Edit Argentorati in mediis bellis Freinshemius40 Curtium cum doctissimo commentario41.