eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3781. 1638 september 30. Aan S. Johnson1.

    Reverende Domine,

    Siquid unquam pietati tuae boni per me contigit, id certe non tibi quam mihi est suavius. Summa enim cum voluptate recordor tempus illud, cum mihi sermonibus tuis doctissimis sanctissimisque frui licuit; quales ego in magna quamvis salutatorum hic copia, non parvo mihi emptos velim. Sed cum tam beato mihi esse nunc non detur, quod proximum est isti felicitati per liter as commercium arripiam libens. Deinde vero et ei, qui literas tuas attulit2, quem videre ab itinere recentem nondum mihi contigit, et iis omnibus, quos mihi commendare aut quovis modo notos facere volueris, ostendam, quam verus sincerusque tuae pietatis amor apud me maneat quantique faciam summas tuas virtutes cum singulari eruditione conjunctas.

    Accepit Gallia damni nonnihil ad S. Audomari urbem et ad Fontarabiam. Sed praeter capta Rentiacum et Castelletum tantum est de virili stirpe regi3 nata gaudium, ut omnes dolores facile exsurdet4.

    Vestri illi vicini spiritu aguntur sui gregis et nisi ratio invenitur dissolvendi illegitimum fedus, magnum metuo vulnus, non jam dicam episcopali, sed regiae auctoritati. Non credas, quantum me pro summo meo erga gentem vestram studio, haec res sollicitum habeat5. Magnam vim habet ad furiandos homines rerum imperitos illud Knoxii6 Buchananique7 classicum, praesertim cum in oculis sint felicium defectionum exempla.

    D. Seldeni8 praeclara jam habuimus ex hebraeorum scriptis deprompta; quare in animo illi esse novis nos muneribus suis ditare gaudeo. De synedrio pauca pro materiae ubertate dedit nobis Cochius9. Non dubito, quin D. Seldenus pro

    597

    ista sua multijugi lectione plurima scitu utilia ac jucunda possit velitque addere. Nec minus placet alterum reconditae eruditionis argumentum de Iure Gentium10, quale hebraei coluere. Est sane, ut dicis, multa in rabbinorum scriptis occurrunt quae ostendunt judicii tenuitatem. Sed sunt et alii, qui lectis philosophorum Graecorum et Arabum libris nonnullis et christianorum accedente ingenii quadam bonitate, interpretationes adferunt non improbabiles, quos inter excellunt Aben-Esra11 et Maymonides12. Manasses autem Ben-Israël13 tum in Conciliatore suo14 tum in libris de Creatione et Resurrectione15, cum diversorum diversas adferat sententias, ut nonnulla habet laude digna, ita quaedam etiam rabbinica, id est, absurda atque ridicula. Spilmanni Concilia16 haud dubie ad ecclesiae res cognoscendas lucem magnam adferent. Et utinam sicut Hispaniae habemus et Galliae, nunc et per ipsum Angliae, ita gentium omnium christianarum concilia bona fide emendateque edita habeamus. Sed aliud etiam ab eodem Spilmanno exspectamus, partem scilicet Germanici veteris Lexici alteram17, multum et hanc ad intelligendas leges historiasque collaturam.

    Socini18 sectatores maluissem totas epistolas meas quam partem earum dedissent legendas: ita clarius apparuisset mea in iis, quae in ipsis non probo constantia. Caeterum respondere literis, etiam si quid in iis, qui a nobis dissident, est

    598

    boni, is agnoscere, humanitatis esse arbitror et convenire ei societati, quam inter omnes homines esse naturae opifex voluit. Poteris autem, vir optime, omnibus, qui nos norunt, affirmare me de iis, quae contra Socini admiratores defendi, non modo nihil discedere, sed et illorum aliquos mea opera adductos ad meliorem sententiam; quo magis gratias tibi habeo pro edito nostro libro de Satisfactione Christi19, in quo argumento illos a proprietate verborum tam multorum in Sacris Literis et a manifestissimo antiquitatis consensu positionibus quibusdam inanibus abstractos non dubito.

    Patricium Iunium20 amavi semper, amo nunc etiam, quod post catenam in Iobum21 et Theophylacti quaedam22, etiam Euthymium23 boni judicii in sera aetate scriptorem, publici iuris24 facit.

    De Cartesii25 et Galilaei26 eminentium philosophorum opera tibi visa gaudeo. Nescio, an et mechanica Galilaei et de motu locali27 videris.

    Francisci Iunii28 liber de Veterum pictura29 non minus me delectavit quam ipsae picturae talium studiosos solent.

    In Salmasii30 libro de Usuris31 sunt multa minime protrita. Nunc, ne quis eum putet nimium laxare habenas avaritiae, addit alterum de modo usurarum32. Inter ipsum et D. Heinsium33 tentatae conciliaturae successum non habuerunt. Itaque brevi ἀγώνα aliquem34 habebimus. Bene compositum par. Ego ubi Hein-

    599

    siana et, ut credo, etiam Salmasiana ad novum Testamentum35 videro, quid mihi de meis faciendum sit, constituam.

    Testardus36 et Amirautius37 nihil aliud quam mala dogmata pulchris verbis incrustant et quicquid dare videntur una manu, coacti scilicet Scripturarum luce, id eripiunt altera.

    Maxima me voluptate perfundit literarum tuarum pars postrema, quae brevi te Hagam iturum et quidem adeo honesto cum munere significat. Non decrescet mihi amicorum numerus ubicunque futurus es. Praeterea literarum facillimus est inde huc et hinc illuc commeatus. Mihi de te semper intelligere prosperrima, vitam ipsam reddet vitaliorem. Ego nunc tertiana lassatus paulatim vires recipio. Quod me precibus tuis juvas gratissimum est. Tibi vicissim a Deo precor cuncta, quae optari jus fasque est.

    Tuae reverendae pietatis observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae XX/XXX Septembris MDCXXXVIII.

    Notes



    1 - Copie Gem. Bibl. Rotterdam, coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist. p. 466. Gedeelt. in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 193.
    2 - Niet geïdentificeerd.
    3 - Lodewijk XIV, geboren op 5 september 1638, zoon van Lodewijk XIII van Frankrijk en Anna van Oostenrijk.
    4 - De uitgave der Epist. geeft abusievelijk ‘exturbet’.
    5 - Het betreft de troebelen in Schotland.
    6 - John Knox (1505-1572), Schots hervormer en historicus. Wellicht is het ‘Knoxii classicum’ een toepseling op diens The First Blast of the Trumpet against the Monstruous Regiment of Women. 1558.
    7 - De Engelse humanist George Buchanan (1506-1582).
    8 - John Selden; zie over hem VI, p. 349 n. 11.
    9 - Hier wordt Johannes Coccejus (1603-1669) bedoeld.
    10 - Duo tituli Thalmudici, Sanhedrin et Maccoth quorum ille agit de synedriis, judiciis suppliciis capitalibus Ebraeorum; hic de poena falsi testimonii exsilio et asylis flagellatione: cum excerptis ex utriusque Gemara, versa et annotationibus depromtis maximam partem ex Ebraeorum commentariis, illustrata a Joanne Coch. Bremensi. Heb. & Lat. Amsterodami 1629.
    11 - Abraham Ben Meïr Ibn Ezra (Aben Ezra) (± 1092-1167), Spaans-joodse exegeet.
    12 - Maimonides (Rabbi Moses ben Maimon) (1135-1204), Joods geleerde, geboren in Spanje.
    13 - Menasseh ben Israel (1604-1657), Joods geleerde te Amsterdam.
    14 - Menasseh Ben Israel Conciliator sive De convenientia locorum S. Scripturae, quae pugnare inter se videntur. Opus ex vetustis, & recentioribus omnibus Rabbinis, magnâ industriâe ac fide congestum. Esto es Conciliador o De la canveniencia de los Lugares de la S. Escriptura, que, repugnantes entre si parecen. Obra ansi de los antiguos, como modernos sabios, con grande industria, y fé coligida. Con tres Tablas, vna de los libros de los antiguos sabios; otra de los lugares de la S. Escriptura que se explican; tercera de las cosas masnotables. Francofurti, Auctoris impensis M.DCXXXII.
    15 - De Creatione Problemata XXX: Cum summarijs singulorum Problematum & indice locorum Scripturae, quae hoc opere explicantur. Amstelodami, Typis & sumptibus Auctoris. MDCXXXV; De resurrectione mortuorum libri III. Amstelodami, typis et sumptibus auctoris, 1636.
    16 - Henry Spelman (± 1564-1641).
    17 - Glossarium Archaiologicum: continens Latino-Barbara, peregrina, obsoleta, & novatae significationis Vocabula; quae post labefactatas a Gothis, Vandalisq; res Europaeas, in Ecclesiasticis, profanisq; Scriptoribus; variarum item Gentium Legibus antiquis municipalibus, Chartis, & Formulis occurrunt. Scholiis & Commentariis illustrata; in quibus prisci Ritus quamplurimi, Magistratus, Dignitates, Munera, Officia, Mores, Leges ipsae, & Consuetudines enarrantur. Authore Henrico-Spelmanno Equite, Anglo-Britanno. Londini, Apud Aliciam Warren Anno Domini MDCLXIV. Het eerste stuk was in 1626 verschenen; Zie IV, p. 245 n. 4. In de in 1687 verschenen 3de druk van dit Glossarium staat in de ‘Praefatio ad Lectorem’ o.a. het volgende: ‘Glossarium, & c. Pars prima prodiit 1626. Hanc suis sumptibus edidit ipse Auctor, quam etiam postea, plurimis locis auctam & correctam, una cum secunda parte in M.SS reliquit. Glossarium, &c. Pars secunda una cum priore Londini excusa 1664 ... Pars prima hujus Glossarii usque ad Literam N. in lucem prodiit 1626’.
    18 - Faustus Socinus; zie over hem IV, p. 5 n. 1.
    19 - Voor de titel van dit werk zie men no. 3806 p. 634 n. 9.
    20 - Patrick Young (1584-1652).
    21 - Catena Graecorum Patrum in Beatvm Iob collectore Niceta Heracleae Metropolita ex dvobvs mss. Bibliothecae Bodleianae Codicibus, Graecè nunc primùm in lucem edita, & Latinè versa, Opera et studio Patricii Ivnii Bibliothecarii Regii, Accessit ad calcem Textus Iobi στιχηϱῶς, iuxta veram & germanam Septuaginta Seniorem interpretationem, Ex venerando Bibliothecae Regiae Ms. codice, & totius orbis antiquissimo, ac praestantissimo. Βασιλεῖ τ᾽ ἀγαϑῷ, ἀγαϑῶν τε δοτῆϱι. Londini Ex Typographio Regio MDCXXXVII.
    22 - Theophylaktos metropoliet van Bulgarije (± 1050-1107), Byzantijns geschiedschrijver; zie dl. VIII, p. 195 n. 3.
    23 - Euthymius Zigabenus, Byzantijns geleerde onder keizer Alexius Comnenus (1081-1118).
    24 - De Theophylaktos-uitgave van de kort voordien gestorven August Lindsell; Euthymius is niet verschenen: zie Kemke, Patricius Iunius. Leipzig 1898 p. XXI. Het woord ‘iuris’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    25 - René Descartes.
    26 - Galileo Galilei.
    27 - Discorsi e Dimostrazioni matematiche, intorno à due nuoue scienze Attenenti alla Mecanica & i Movimenti Locali, del Signor Galileo Galilei Linceo, Filosofo e Matematico primario del Serenissimo Grand Duca di Toscana. Con una Appendice del centro di grauita d'alcuni Solidi. In Leida, Appresso gli Elsevirii. M.D.C.XXXVIII.
    28 - Franciscus Junius (1589-1677) - François Du Jon jr. -
    29 - Francisci Ivnii F.F. De Pictvra Vetervm libri tres. Amstelaedami, Apud Iohannem Blaev, MDCXXXVII.
    30 - Claude Saumaise - Salmasius -, hoogleraar te Leiden.
    31 - De Vsvris Liber, Clavdio Salmasio auctore. Lvgd. Batavor. Ex Officina Elseviriorum. MDCXXXVIII.
    32 - De modo usurarum liber, Clavdio Salmasio auctore. Lvgd. Batavor. Ex Officina Elseviriorum MDCXXXIX.
    33 - Daniel Heinsius.
    34 - Het woord ‘aliquem’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    35 - Danielis Heinsii Sacrarvm Exercitationvm ad Novvm Testamentvm Libri XX. In quibus Contextus Sacer illustratur. S.S. Patrum aliorumque sententiae examinantur. Interpretationes denique antiquae aliaeque ad eum expenduntur. Qvibvs Aristarchvs Sacer, emendatior nec paulo auctior, Indicesque aliquot vberrimi accedunt. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officinâ Elseviriorum MDCXXXIX; voor de onuitgegeven Annotationes van Salmasius zie men dl. VIII, p. 293 n. 3.
    36 - Paul Testard, sieur de La Fontaine.
    37 - Moïse Amyraut.