Et valetudo et vires, mi frater, rediere, pro quo serio vos Deo immortali agere gratia certus sum.
Ad Fontarabiam fuit quidem militum aversus a pugna animus. Sed artes intervenerunt ducis Valettae2 principi Condaeo3 et archiepiscopo Burdegalensi4 invidentis. In eum, postquam ad regem5 vocatus non venit, dantur judices6, qui absentem reum peragant.
634
Ego neque hic neque apud vos quicquam hoc anni tempore boni exspecto.
Reginam matrem7 velit rex ire Florentiam, quod illa semper abominata est multis de causis.
Maris res tractari apud vos sedulo, laetum nobis. Filium8 quod ad actiones forenses et hortaris et instruis, in eo maximum mihi beneficium praestas.
Neuportio9 gratulor successum.
Pertulit ad me vir insignis theologus Anglus10 partes literarum, quas olim ad Crellium11, qui ad me humanissime scripserat, pari humanitate respondi. Hanc lenitatem meam Socini12 sectatores in argumentum trahere volentes consensus mei cum ipsis particulas illas literarum in Anglia sparsere. Mallem integras vulgassent. Apparuisset enim me nihil demutasse de sententia. Quod ego illi theologo tum ex libro meo de Iure Belli ac Pacis titulo de Poenarum communicatione13 et illo pro Veritate Religionis Christianae14, non uno loco, tum vero ἐϰ τῶν ἀνεϰδότων ad Matthaeum ita manifestum feci, ut facile et socinianis et iis, qui me socinianum esse vellent, sit ora occlusurus.
De rebus fiscalibus quicquid futurum est, doce nos, quaeso, ut ejus, quae apud vos agitur fabulae velut spectaculo me oblectem.
Nova facta est Oxoniae editio libri mei de satisfactione Christi contra Socinum15 et ejus, quem pro defensione hujus scripsit Vossius16 procurante Samsone Iohnsono17, viro eruditissimo, archiepiscopi18 domestico, qui nunc iturus est ad vos, ut reginae Bohemiae19 sacra administret.
Si quid intelligas de Procopii editione20 et de iis, quae inter Salmasium21 Heinsiumque22 peraguntur, rogo me gnarum facias.
635
Vale cum uxore23, liberis24, parentibus25, amicis.
Tuis bene meritis obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 16 Octobris 1638.