eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3991. 1639 februari 26. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Maximo cum dolore intelligo resurgere procellam Scoticam, quae mirum quam incommode his temporibus intervenit. Indicant, quae inde veniunt, literae postrema in synodo, quae Glascuae habita est Novembri ac Decembri mensibus, depositos et excommunicatos archiepiscopos, qui duo erant in Scotia Andreapolitanus2 et Glascuensis3; aliorum episcoporum, qui erant duodecim, sex4 et excommunicatos et depositos, sex alios5 sine excommunicatione depositos a suo munere, ita ut jam tota Scotia episcopis careat, quod regimen ecclesiae antiquissimum etiam paci publicae inservit, dum regum beneficio ad cathedras provecti et sermone et exemplis populo praeeunt ad obsequium regibus praestandum, cum contra gubernatio ista, quae consistorialis dicitur, plane sit popularis et imperio civili alterum ecclesiasticum ex aequo opponat atque ita scindat statum, unde et olim gravissimae in Scotia seditiones violentissimique motus exstitere. Ejecti et pastores aliqui partim dogmatum, partim vitae criminatione. Non dubitant Scoti, quin aegerrime haec ferant et in Anglia episcopi et, cujus in instituendis episcopis potestas maxima est, rex ipse6. Neque a vicinis opem exspectant. Ajunt Deo se fidere cum spe bona,

    127

    ecclesiam in elegantiori nitore futuram. Ego vero nunquam vidi bellis civilibus meliores fieri homines, qui verus est ecclesiae nitor, quod praecipuum Deus et spectat et postulat. Ei nitori non modo nihil obstiterunt illi purissimorum saeculorum episcopi, sed et profuere plurimum. Etiam priorum synodorum, quae in Scotia habitae episcopale regimen confirmaverant, acta rescissa sunt. Iam in utroque regno terra marique fiunt apparatus bellici, res, quae ad multum sanguinem spectat etiam prodigiis quibusdam significatum. Rex autem, credo, quod metuat, ne et Anglorum pars duobus nominibus speciosissimis apud plebem purioris religionis et majoris libertatis trahatur in contagium Scotici morbi, Anglorum octo millia misit ad cardinalem Hispanum7, ipse ab eo Walonum, quod optimum militum genus est, quatuor millia recepit vi externa, quod triste, usurus in subditos male parentes.

    Ad has dolendi causas satis graves alia accedit, quod dicuntur e Suedia missa ad Scotos regi inobsequentes arma pulvisque bellicus, quod quanquam sat scio neque jussu neque conscientia factum publica et privatos, quominus res suas distrahent, vix posse inhiberi, tamen ne id ad aliquam animorum alienationem perveniat, multum metuo.

    Angliae regina8 praepropero partu soluta corpore invalido ita, ut tabes timeatur, medicis, ut coelum mutet suadentibus de itinere in Galliam loquitur. At huic aulae suspectum est hoc iter, ne forte apud regem9 matris suae10 causam agat amata semper matri et amans matris filia.

    Brissaci ardente cupidine etiamnunc flagrant Galli ajuntque literas ducis Vinariensis11 spem magnam facere; tantum plus ab eo pecuniae peti, nempe duos milliones, cum minus rex offerat, neque dubitant primores uxori comitis Guebriani12 pro certo affirmare eum Guebrianum Brissaci praefectum fore.

    Missus est a rege qui duci iter in aulam suadeat, Insulanus13. Verum literae 13 Februarii, ut hic numeramus, scriptae Pontarlerii, nuntiant nobis ducem paratum tum fuisse itineri non in Galliam, sed Brissacum, tum ut duodecim millia saccorum frumenti ex comitatu Burgundico collecta illuc inferat per Aram amnem, qui a Novo Castello defluens in Rhenum illabitur et a Pontarlerio plus septem horarum itinere non abest; tum vero ut praefectum Benfeldio imponat in Quernhemii14 locum, quanquam audio ea de re aliquid controversi ipsi esse cum D. Mochelio15. Ego vero, cum ignorem, qua potestate circa illud negotium a regno Suedico instructus sit aut dux aut D. Mochelius, interrogatus de ea re nihil dixi in partem alterutram.

    Eaedem a Pontarlerio literae docent nos tum ibidem Pontarlerii, quod octo horarum itinere abest a Vesontione, tum in ceteris comitatus Burgundici locis commoda esse militi hospitia. Nazareti agere comitem Guebrianum. Lotharingicas autem copias ab eodem comitatu recessisse Luxemburgum versus in loca victus egena. Alimentorum inopiam et Dolae et Graiae esse maximam, Vesontione etiam

    128

    esuriri bellissimamque dari Gallis, si eo se intendant, rapiendi totius comitatus hoc, qui nunc agitur, anno occasionem ipsis comitatensibus id optantibus, quorum agrestes infestissimos se Lotharingicis militibus, Gallis et Vinariensibus mirum quam benevolos praebuere. Nimirum quod ab his quam ab illis habiti sint humanius. Nunc Lotharingicas illas copias Rosa16 persequitur.

    Jenatzius17, de quo scripsi antehac18, occisus securi eadem, qua ipse ante 23 annos, minister tunc ecclesiae, Plantam19 occiderat, terret Hispanos, qui multo quam ante diligentius Rhaetos mulcent eisque possessionem promittunt Vallis Telinae.

    Dicitur frater imperatoris20 ipse futurus in castris ad Rhenum. Helvetios ea res terret neque tamen absistunt, Bernates maxime et Basileenses juvare quantum possunt res ducis Vinariensis.

    Multae ab Oriente literae gravem cladem Turcarum nuntiant a Persarum partim armis, partim et astu, quo amnem, qui a tergo Turcis erat, ruptis aggeribus in ipsos effuderint. Sive hoc malum, sive manentis adhuc belli grave negotium, mitiores Venetis Turcas facit, ita ut affirmaverit legato Veneto21 cahimacanus22 intra annum nihil fore hostile ac, si ad bellum veniendum sit, mansura tamen commercia. Itaque et Venetis naves per omne Turcicum imperium redduntur et totum illud anni spatium Gallis occasiones pulchras dabit componendi ortas controversias ac jam nunc refrixere paratus navales Venetiis non minus quam Constantinopoli. Interim et Melitenses et Etrusci, si bellandum sit, auxilia sua Venetis offerunt estque illis placatior quam ante pontifex23, ita ut et novam inscriptionem, de qua conquesti erant Veneti, sublaturus dicatur.

    Cardinalis Contarenus24 venturus huc putabatur extra ordinem legatus. Sed cum ea legatio praecipue propositam sibi habuerit principis Casimiri25 libertatem, cujus nulla spes a Gallis datur, puto parsuros Venetos nihil profuturo sumtui.

    Laboravit dux Vinariensis, ut Hassicas copias ipse nanciscatur, constituitque de hoc aliisque negotiis Vicquefordium26 mittere ad Melandrum27. Verum Melandri ad Vicquefordium literae, sicut de pace landgraviae28 cum imperatore29 suspense loquuntur, ita illud affirmant convenisse, ut, si pax fiat, copiae non tradantur aliis, sed dimittantur ituris, quo volent, singulis.

    Detinetur hic in carcere Silvae Vicennensis abbas S. Cyrani30, vir apud multos

    129

    laudatae pietatis et eruditionis. Infesti ei sunt monachi et jesuitae. Inter alia docuisse accusatur ab annis sexcentis nullum fuisse, qui cognosci posset vultum ecclesiae, sed ad eam respiciendum, quae ante illa fuit tempora. Definitionibus autem Tridentinae synodi, ut neque libere neque legitime neque ex norma veterum synodorum factis neminis conscientiam obstringi. Absolutionem nullam esse, nisi praecedat contritio, neque deberi dari absolutionem ante injuncta et impleta poenitentiae opera. Haec eadam multaque alia tueri dicuntur, qui se illuminatos vocant, quorum ingens est per Hispaniam, imo tanta, ut inquisitores eam attingere non audeant, multitudo.

    Deus, omnes populos ea veritate, quae ad pietatem facit illustret idemque, Excellentissime et Illustrissime Domine, Sublimitati tuae fautor sit perpetuus.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 26 Februarii 1639.

     

    Mortuus in Italia est dux Candalius31, ducis Valettae32 frater.

    Est adhuc Venetiis baro Bibonius33, legatus regis Poloniae34, et poscit Venetorum operam pro libertate principis Casimiri.

    Landstuliam et Caesaris Luteram caesariani in Hispanorum custodiam dedere.

    Literae ducis Vinariensis ad Vicquefordium ostendunt eum satis intelligere, quid Germaniae sibique et familiae suae sit optimum gloriosissimumque in hac de Brissaco deliberatione.

    Mitto epistolam cardinalis Rupifocaldii35 et episcoporum aliquot contra librum Libertatum Ecclesiae Gallicanae36, specimen invalescentis contra regiam pontificiae potestatis.

    Literae recentiores a Pontarlerio datae 10/20 Februarii nos docent arcem Jouxiam, quae soli regi Ludovico XI37 olim restitit, venisse in ducis Vinariensis potestatem, partim aquarum penuria, partim praesidii discordia. Rosae deditam arcem Villanam nomine, aliam arcem, quae Vetus vocatur, defendi adhuc.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 508; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 578.
    2 - John Spottiswood, aartsbisschop van St. Andrews.
    3 - Patrick Lindsay (1566-1644), aartsbisschop van Glasgow.
    4 - David Lindsay, bisschop van Edinburgh; John Maxwell, bisschop van Ross; Thomas Sydserff, bisschop van Galloway; Walter Whitford, bisschop van Brechin; James Wedderburn, bisschop van Dunblane; Adam Bannatyne, bisschop van Aberdeen.
    5 - John Guthrie, bisschop van Moray; James Fairley, bisschop van Argyle; Neil Campbell, bisschop van The Isles; George Graham, bisschop van Orkney; John Abernethy, bisschop van Caithness; Alexander Lindsay, bisschop van Dunkeld. ‘Synodo’ slaat op wat officieel heette ‘General Assembly of the Church of Scotland’, die in haar vergadering in de eerste weken van december 1638 de besluiten nam waarop Grotius doelde. Nadere bijzonderheden over deze besluiten kan men vinden in A. Peterkin (the Elder), Records or the Kirk of Scotland containing the Acts and proceedings of the General Assemblies (1838).
    6 - Karel I van Engeland.
    7 - De kardinaal-infant don Fernando.
    8 - Henriette Marie.
    9 - Lodewijk XIII.
    10 - Maria de Medici.
    11 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    12 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    13 - Melchior de L'Isle (1580-1664), Frans resident te Straatsburg.
    14 - Arendt von Quernheim.
    15 - Friedrich Richard Mockhel.
    16 - Rheinhold von Rosen.
    17 - Georg Jenatsch.
    18 - No. 3972 dd. 12 februari.
    19 - Pompejus Planta; zie no. 3954, p. 69 n. 8.
    20 - Leopold Wilhelm, broer van Ferdinand III van Oostenrijk.
    21 - Alvise Contarini.
    22 - Massa Pasja.
    23 - Urbanus VIII; betreffende de inscriptie vgl. dl. VI, p. 507 n. 2 en Siri, Delle Memorie Recondite VIII, p. 270.
    24 - Angelo Contarini; zie no. 3923. Een kardinaal Contarini is althans in deze periode niet bekend; vgl. de in no. 3923, p. 25 n. 1 genoemde brief van Gilbert Talbot aan Scudamore dd. 11 december 1638 waar Contarini genoemd wordt.
    25 - Jan II Kazimierz.
    26 - Joachim de Wicquefort.
    27 - Peter Melander, graaf van Holzapfel.
    28 - Amalie Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    29 - Ferdinand III.
    30 - Jean Duvergier de Hauranne, abbé van Saint-Cyran (1581-1643).
    31 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale, gestorven op 11 februari 1639.
    32 - Bernard de Nogaret de La Valette.
    33 - Francesco Bibboni, Pools resident te Wenen.
    34 - Wladislas IV (VII).
    35 - François de La Rouchefoucauld; zie no. 3968, p. 89 n. 11.
    36 - Voor de titel van dit werk van Pierre Dupuy zie men no. 3937, p. 45 n. 1.
    37 - Lodewijk XI (1423-1483), koning van Frankrijk.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]