eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3972. 1639 februari 12. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Mira sunt, quae de duce Bernhardo2 somniat faecunda talium haec civitas. Huc si venerit, laboraturum regem3 ac regios omnes, ut ad regni Franciae sacra transeat illigeturque domui regiae per matrimonium filiae regii fratris4 aut, si id malit, viduae Sabaudi5 et, hoc si fiat aliquidque puero duci6 eveniat, ducatum Sabaudiae sibi teneat contra cardinalem Sabaudum7 et principem Thomam8 vi Gallica tutandus. Alii cardinalem Riceliacum putant speciem quidem praebere id studentis, ut Brissacum ad regem perveniat, intra animum autem malle, ut id in ducis Bernhardi maneat potestate, dum secum dux fidam amicitiam foederet, ut, si qua, ut in aulis fit, procella in cardinalem incubuerit, Brissacum ipsi perfugium praebeat et tempus recolligendi vires.

    Rex, dies jam nonus est, ad S. Germani vocavit ad se cardinalem Riceliacum, cancellarium Franciae9, marescallos et parlamenti praesides universos supra viginti. Ibi actum de causa ducis Valettae10 et, quanquam non paucorum fuit sententia rem mittendam ad parlamentum, ut legitimos judices ducum ac parium Franciae, praevaluit tamen voluntas regis, ut per delegatos judices cognosceretur, decretumque factum, ut caperetur, si fieri posset, si non, tubae cantu et voce viatoris publici in finibus, ut fieri solet, citaretur bonis ejus omnibus annotatis et sub regia positis manu. Quater citatus nisi compareat, quod certo facturus non est, superest, ut damnetur capitis et bona confiscentur.

    97

    Gaudet princeps Condaeus11 alieno reatu se absolutum. In illo consessu praesides post marescallos sedere, contra quam in parlamento fit, quod ipsis doluit; causam autem dixit ejus rei cardinalis12, quod vocati eo essent non ut praesides, sed ut consiliarii parlamenti. Aperte id agit rex, ut omnem veterem splendorem parlamento auferat.

    Ex Britannorum sermonibus ac literis disco metui adhuc Scoticos motus; detracto jam turbatoribus velo religionis restare eis alterum non minus populare libertatis, quod arrepturi sint in conventu parlamentari, qui Maio mense habebitur.

    Homines ecclesiastici, qui pacis auctores esse debuerant, sicut in Scotia validissimi sunt turbarum concitores, ita in Gallia regia jura proculcant. Nam liber ille Libertatum Ecclesiae Gallicanae13, ex actis desumtus publicis ac morum veterum fidus index a cardinali Rupifocaldio14, homine acriter res agente pontificis15, et episcopis aliquot ejusdem ingenii damnatus est, ut haereticus et schismaticus, scriptaeque ea de re ad alios episcopos literae, ut populum a pernitiosi libri lectione avertant. Reformatos, qui hic vocantur, metuere video, ne ad colloquium vocentur sibi insidiosum.

    Ab Italia literae nos docent Venetos et Cahimacani16 gratia et Judaeorum opera uti, ut pacem redimant donis partim sultano17 dandis, quae in adventum ejus parantur, partim satrapis jamque privatis Venetorum naves suas redditas et restitutam commercii libertatem. In castra ad Bagdetum venisse Janizaros multum imminutos rixa inter se, quae quatuordecim millia absumserit. CCC millia regalium nummorum, quae ad castra adventabant, a Persis intercepta. Suspecta plurimum sultano imperatoris18 cum rege Polono19 colloquia. Venetos adhuc parare se bello, sed lentius et de mercede locatarum domuum quartam sumere publico. In Turcico imperio multas strui galleassas et galeras. Quatuordecim galeras datas Afris illis praedonibus. Ipsum sultanum jam in castris esse ad Bagdetum credique rem ab indutiis esse non longe. Eckenbergio20 optime jam convenire cum pontifice planeque id agere imperatorem, ut domus Barbarinae magnitudinem sibi cordi esse ostendat; qua arte maxime obligari pontifices solent. Exspectari Romae cardinalem Cornarum21, ut si quid inter pontificem et Venetos controversum manet, componat.

    Ex Polonis discimus infensos imperatori senatores ejus regni, quod quidam ejus ordinis non pro dignitate habiti sint, apud imperatorem nuper cum essent, neque regi Poloniae dextrum latus apud se concesserit imperator, ut olim Henrico Valesio22.

    98

    Exercitus in fine Belgico, cui praefuturus est Milleraeus23, futurus dicitur XXV millium.

    Est hic rumor evasisse e Gallia Espernonium metuentem, ne filii aut culpa aut mala fortuna se afflet contagio.

    Quae hic intelligimus de Tartaris et Moscovitis non scribo; id enim sit aquam in mare ferre. Sed sicut non dubito, quin regni Suedici proceres laborent, ut Moscovita24 pacem cum Turca et iis, qui res Turcicas sequuntur, habeat, ita Gallos excitare non desinam, ut Venetos extra periculum ponant. Si enim finiatur Persicum bellum nec aliud Turca negotii habeat, poterit ostentando arma sua ad Pannoniae fines permovere imperatorem, ut pacem det Germaniae aequam aut attractis eo imperatoris viribus liberum res suas promovendi spatium Suedis et Gallis dare.

    Brissacum et munitur operose et impletur rebus ad vitam necessariis. Neustadium diripuit Canovskius25. Imperatoris copiae partim adhuc in Suevia sunt, partim in Franconia et inferiore Palatinatu. Ipse imperator, ut propior sit rebus, Augustam se creditur transferre aut Ratisbonam.

    Conscriptio Gallici apud Helvetios militis procedit.

    Deum rogo, excellentissime et illustrissime Domine, ut regno, reginae26 tuaeque Sublimitati fautor adsit semper.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 2/12 Februarii 1639.

     

    Fretus et bonitate tuae Sublimitatis et ejus literis mense Novembri27 ad me scriptis securior vivo nec queri cupio. Attamen scire velim tuam Sublimitatem ab eo tempore me nec teruncium accepisse et, ubi Martius exierit, fore, ut mihi debeantur salaria mensium XXI praeter impendia quaedam. Ea res quam mihi in hac rerum omnium inaudita caritate incommodet, vix dixerim.

    Venio nunc a D. Chavigniaco28, cui commendavi pacem Venetam cum Turca, res praesentes et futuras marchionis Jagerndorfii29, tribuni Souchei30 et consanguineorum D. regni mareschalli de la Gardie31.

    Curiae Rhaetorum occisus est a personatis hominibus Senatzius32, Rhaetus Hispanicae factionis inter primos.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Copie Kopenhagen, Kgl. Bibl., coll. Ny Kgl. Saml. 2330 (zonder postscriptum; verder enige afwijkende lezingen). Gedrukt Epist., p. 505; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 574.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - Anne-Marie Louise d'Orléans (1627-1693), hertogin van Montpensier, dochter van Gaston Jean-Baptiste, hertog d'Orléans, vooral bekend als ‘la Grande Mademoiselle’.
    5 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    6 - Carlo Emanuele van Savoye.
    7 - Maurizio van Savoye.
    8 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    9 - Pierre Séguier.
    10 - Bernard de Nogaret, hertog van La Valette, zoon van Jean-Louis de Nogaret, hertog van Epernon.
    11 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    12 - Richelieu.
    13 - Over dit boek van Pierre Dupuy zie men no. 3937, p. 45 n. 1.
    14 - François de La Rochefoucauld.
    15 - Urbanus VIII.
    16 - Massa Pasja.
    17 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    18 - Ferdinand III.
    19 - Wladislas IV (VII).
    20 - Johann Anton von Eggenberg, keizerlijk gezant te Rome.
    21 - Federigo Cornaro, patriarch van Venetië.
    22 - Henri de Valois, hertog van Anjou; zie no. 3968, p. 88 n. 13.
    23 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye.
    24 - Michael III Fjodorowitsj Romanow.
    25 - Friedrich von Kanofsky.
    26 - Christina van Zweden.
    27 - No. 3849 dd. 14 november 1638 (dl. IX, p. 699).
    28 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    29 - Ernst van Brandenburg, markgraaf zu Jägerndorf.
    30 - Louis Raduit de Souches.
    31 - Jacob Pontusson de la Gardie.
    32 - Georg Jenatsch, vermoord op 24 januari 1639.