Illustrissime domine,
Valetudinem Excellentiae vestrae quam nonnihil laesam epistola fine Januarii data2 queritur, ut integram restituat, Deum precor.
88
Et de Brisaco et de rebus aliis Excellentiae vestrae probo judicium.
Sparguntur rumores nunc de hoc, nunc de illo matrimonio, quo dux3 obligetur regiae domui. Sunt qui putant non modo non e publico, sed ne e cardinalis4 quidem bono fore, si penes Gallos sit Brisacum; potius futurum, ut dux ibi potens fido amicitiae nexu cardinali illigetur habeatque hic, siquid ei adversi supervenerit, et perfugium in illa loca et in ducis exercitu praesidium. Quidam futurum insuper putant, ut dux de religione tentetur. De cujus in aulam adventu perstant rumores. Sed adventat rerum agendarum tempus, quod ipsi, ne ex illis locis abeat, aut impedimentum aut excusationem dabit.
Apud Helvetios procedit conscriptio Gallici militis. Neustadium irrupit nuper et diripuit Canoskius5. Imperatoris6 copiae praeter urbium, quae circa Brisacum sunt, praesidia in Suevia, Franconia et Inferiore Palatinatu se tenent crediturque ipse imperator, ut ea, quae maxime ad se pertinent, regat de loco propiore aut Augustam venturus aut Ratisbonam. Dixit Basileensibus7 dux Vinariensis habere se, unde negotium det caesarianis efficiatque, ne eis8 vacet aut de Helvetiis vexandis aut de Brisaco recuperando cogitare. Galli quoque magna minantur et exercitum ad Belgicos fines perventurum ajunt ad XXV millia.
Aut est aut jamjam erit apud vos Lestradius9, consiliorum inter cardinalem Riceliacum et principem Arausionensem10 pararius.
Hassici exercitus primores puto alios aliam11 quaesituros militiam suis ex commodis.
Ut Galli et Angli bona fide socientur, optandum nunc sane cum maxime an unquam sperandum, non immerito Excellentia vestra dubitat.
De Domitzii derelicta obsidione sicut doleo ita caetera D. Bannerii12 et exhaustae ibi hostium copiae in spes bonas me erigunt.
Ipsum sultanum13 audimus esse in Bagdeti obsidio et rem ad inducias spectare. Quod si fit, et Galli Venetos, Suedi Moscovitas possunt extra bellandi cum Turca necessitatem ponere, multa enasci possent commoda et ducis Vinariensis et D. Bannerii conatibus.
Rex Poloniae14 praeter res coeteras etiam eo in offensam incurrit procerum suorum, quod neque ipsi regi habitus ab imperatore honos qualis olim Henrico III15, neque senatores, qui regi aderant, dignitati suae satisfactum credidere.
De Scoticis motibus quae tum per sermones tum per amicorum literas intelligo, mihi non placent. Videtur malum ex malo nasci. Exspectandus erit, qui in mensem
89
Maium indictus est, parlamentaris conventus16. Interim quod praeformatum inter D. Salvium17 et D. Roum18 erat, nondum ex Anglia ad D. Roum rediit, quantum ex postremis literis discere licuit. Quare suspendo judicationem, ita tamen ut formidini quam spei sim propior. Ipse princeps elector19 haud dubie nihil omittet eorum, quae ad avertendum imminens domui suae exitium sunt necessaria.Patri Iosepho20 in illas extraordinarias operas nemo successit. Et qui ipsi adjutor fuerat Hyacinthus21 ab aula desertus apud cappucinos suos suae περιεργίας poenas luit.
D. Chavigniacus22, qui nunc sub cardinali res externas tractat, bene velle rebus nostris creditur, ita ut perituras sperem offucias Bavaricas.
Liber ille optimus de Ecclesiae Gallicanae Libertatibus23 non modo venire est vetitus, sed et a cardinali Rupifucaldio24 homine pontifici25 mancipato contractis episcopis aliquot jugulatus crimine haereseos et schismatis monitique per epistolas26 episcopi alii, ut plebem a lectione absterreant. Haec reges et regum consiliarii vident et ferunt.
Dux Valetta27 ex decreto, quod coram rege28 ac cardinali a marescallis Franciae et parlamenti praesidibus aliquot factum est, absens citatur bonis annotatis. Emanebit procul dubio et capitis damnabitur. Pater ejus dux Espernonius29 Avenionem an se, ut dicitur, contulerit, incerti adhuc sumus. Accedet hoc ad exempla non perlatae30 ad finem usque diu faventis fortunae.
Componunt Veneti suas cum pontifice controversias et per Iudaeos dona Constantinopolo alibique distribuunt redimendo bello paratis et quae sultano dent, ubi domum is redierit.
Brisacum diligenter munitur.
Curiae Rhaetorum occisus est ab hominibus personatis Jenasizius31 Rhaetus inter primos Hispanicae factionis.
Deus Excellentiam vestram paterna cura protegat.
Excellentiae vestrae cultu immutabili devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 2/12 Februarii anni 1639.
90
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: A.o 1639.