Excellentissime atque illustrissime domine,
Vidi, ut debui, Condaeum principem2; resalutatum me venit illico. Multa inter nos de rebus illis, quae nunc apud omnes sermonum materiam faciunt. Valet naturali judicio et rerum experientia. Conveniebat inter nos neque Riceliaco cardinali neque Arausionensi principi3 expedire bellum finiri, quo fruantur ad securitatem, gloriam et commoda sua et suorum. Suediae putabat eas esse res, ut pacem pati possit retenta ora maritima ad sui tutelam, imo et pacis ipsius, quod ipsum ut fiat, si quando pax coëat, e re esse Galliae. Pecunias, quibus bellum eget, in Gallia deesse nondum, in Batavis non facile defuturas et, ut desint, esse in Gallia, unde id sarciatur. Suediam pecuniae non divitem, hominibus exhauriri bellis et gravibus et jam diuturnis. Tributa, quae per Galliam exiguntur intendunturque in dies ut lucrosa tractantibus ita populo esse gravia et multa inde posse evenire non provisa. Bonorum virorum esse pacem, etiamsi obtineri non possit, a Deo precibus exposcere neque civilem tantum, sed et ecclesiasticam.
Hac occasione et editi libri de Libertatibus Ecclesiae Gallicanae4, cum de discrimine potestatis spiritualis et temporalis, ut mos est loqui non satis accuratus, quaedam dissereret princeps, dixi et ex antiquis scriptoribus confirmavi ecclesiasticam functionem ministerium magis esse quam potestatem, cujus ministerii usus venerandus sit, quippe a Deo per Filium institutus, et proinde dignus, quem reges tutentur; abusus autem Deo ingratus, ecclesiae et reipublicae nocens subsit coercitioni regiae potestatis, cujus munus est Dei legem et salutem populi tueri, mala autem omnia comprimere.
63
Haec verissima esse et ipse fatebatur neque imperatores tantum Romanos, sed et reges, Francos maxime, eo jure usos. Detritum id partim regum partim eorum, qui regibus adsunt, socordia, horum etiam privatis cupiditatibus, industria vero ac diligentia pontificum et hominum ipsi servientium. Ut quis hoc saeculo christiani nomen, catholici cognomen sibi vindicet, requiri, ut sacris scripturis fidem adhibeat, non ex privata cujusque interpretatione, quae seditionibus, schismatibus, saepe et bellis dat occasionem, sed ex consensu veterum ecclesiarum universali atque perpetuo apparente passim in scriptis virorum praestantissimorum, maxime vero in symbolis et actis conciliorum vere universalium, quae ante divortium orientalis et occidentalis ecclesiae habita sunt, et ab imperatoribus ecclesiisque omnibus probata; praeterea vero, ut abstinens a calumniis et factionum studiis allaboret ad restituendam ecclesiae veritatem, qualis a Christo imperata et ab apostolis constituta est, omnesque voti ejusdem, quamvis per eos, qui ecclesiis dominantur, externa communione, quod dolendum est, divulsos, pro fratribus suis, id est pro christianis ac catholicis, habeat.
Haec omnia princeps et sibi dicebat probari et sapientissimis, quos cognosset, hominibus.
Haec ad legationem meam non multum pertinentia ideo tamen liberalius commemoranda censui, ne ignoretur, quis hic sit virorum eminentissimorum sensus istis de rebus. Nam eorum, qui in parlamentis sunt, prope omnium eadem est sententia habenturque tales Romae nihilo meliores haereticis.
Pecuniae ab Hamburgo recipiendae spes me fefellit. Neque Spiringius5 aut Heufdius6 definiti quicquam loquuntur. Ego tamen curae Sublimitatis tuae per literas jam mense Novembri7 mihi testatae confidere non desino. Caeterum videor mihi, nisi id nolit Sublimitas tua, principis et amicorum commendatione posse consequi, ut de pecunia Gallica suis temporibus salaria mea accipiam. Heufdius, cui aliquando locutus sum ea de re, id minime vult ob causas mihi non incognitas, sed ipsi quam aut Suediae aut mihi utiliores.
Landscronam jam in potestatem suam accepit dux Vinariensis8 et in propinquo arcem aliam.
Obiit Benfeldii praefectus Quernhemus9, vir egregius et, quod genus hominum princeps Condaeus maxime apud me laudabat, publico utilis, non inutilis sibi.
Queritur graviter dux Carolus10 de imperatore11 et de Hispano12. Spem concepere Galli eum a veteribus amicis male curatum in Gallicam amicitiam transferri posse et induci, ut pro Lotharingia et Barri ducatis accipiat loca introrsum in Gallia sita, puta ducatum Andegavensem aut Bituricensem, praesertim cum liberos nullos habeat. Ad Chevreusiam13, quae multum apud eum ducem sibi cognatum valet, missus est abbas Doratus14, ut huc veniat ei negotio conciliatrix futura.
64
Princeps, quem dixi, Condaeus filium suum15, magnae spei juvenem, offert ultro in matrimonium marescalli Brezaei filiae16, ut hac affinitate cardinalem magis sibi devinciat. Dux autem Guisius17 diu jam absens et lites metuens damnosas ob naves, quas olim, cum mari Massiliensi praeesset, dubio jure cepit, et ipse filio suo, principi Iainvillio18, matrimonium aliquod intra cardinalis necessitudines quaerit.
Legitur multum emissa jam in vulgus oratio principis Condaei19, qua culpam non captae Fontarabiae in ducem Valettam20 rejicit. Eam mitto, ut et ipsius, qui eam dixit, quanquam quaedam in Valettarum domum duriora omissa in editione sunt, eloquentia noscatur et documentum hoc sit, quam res narrari soleant diverse. Nam summam defensionis ducis Valettae misi antehac21.
Est hic vir quidam rerum non imperitus, qui regi22 monstrat rationem abolitis tributis novis omnibus, sub quibus plebs gemit ob exactorum injurias et lites, in menses singulos vertendi in fiscum suum novem milliones librarum Francicarum ac praeterea perpetuo alendi militiam millium quinquaginta. Commentum hoc huc abit, ut cuivis homini non egeno injungatur in diem solidus unus, quales solidi viginti libram sive florenum Francicum faciunt. Ego vero nescio, an id placiturum sit res pro nutu versantibus. Sed si introducatur semel, mansurum et hoc puto et non minus alia. Nunc peregrini omnes ad censum vocantur.
Cardinali Riceliaco cum Arausionensi principe melius jam convenit conglutinante eos principis uxore23, quae magna a rege dona accepit.
Existimat princeps Condaeus, si dux Vinariensis in aulam veniat, omnino Brissacum regis futurum peccatumque in eo a Gallis, quod cupiditatem suam, quamvis non iniquam, nequando aut per ducem ipsum aut per successores ejus ad hostes Brissacum perveniat, nimis cito nudaverint, cum prius fuisset ducem huc pertrahere.
De Rohaniae24 conjugio cum eo duce nunquam assensurum regem, ne protestantium Gallorum hac conjunctione res revalescant fractorum viribus magis quam animis.
Idem princeps laudabat patrem Josephum25, ita tamen, ut non dissimularet errasse eum diu et post contractum a Bavaro26 matrimonium inexcusabiliter, quod Bavarum putasset ab Austriaca amicitia spe imperii ad ipsum traducendi posse abstrahi.
Quae Marinus27 diligenter scribit non repetam. Addam tantum multum
65
trepidari circa Brissacum in illis, quae Austriaci tenent, locis, cunctaque impleri praesidiis praeter Constantiam, quae sibi tutandae se parem putat.Sex millia Helvetiorum rex conducit.
Mercius28 Lotharingicus ductor in parte Lotharingiae hybernat gravis popularibus. Dux ipse Vesontione est, minus valens.
Ad comitatum Burgundiae tuendum, quem et Vinariensis et Gallus miles incursant, exspectantur Hispani.
Anglos ita scissos esse inter se factionibus, ita tenaces commerciorum, quibus prope soli fruuntur, ita palatinos ab illis aut segregari ut extraneos aut suspectari tanquam domesticos, ut nihil inde sperandum sit vegetum et acre, constans hujus aulae sententia est.
Picolominius29 Francofurto Viennam transiit. Wormatia, Frankendalia, Heidelberga, Spira plena sunt praesidiis. Apud Eslingam maxima se pars habet caesariani exercitus. Ducis Vinariensis exercitus recensione ad Porentruiam ad undecim millia compertus scribitur.
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, reginae30, regno tuaeque Sublimitati prosper ac favens adsit.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 19/29 Ianuarii 1639.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.