Illustrissime domine,
Verum est quod scribit in epistola 18 Januarii2 Excellentia vestra Gallos calide id agere, ut in sua manu sit Brisacum. Metuere se dicunt, ne per ducis3 mortem aut casum alium quod ipsorum pecunia partum est in hostium perveniat manus. Contra vero dux timet, ne siquid regi4 aut cardinali5 acciderit humanitus mutatis, ut solet fieri, Gallorum consiliis pax Brisaci largitione redimatur, sibi pereat belli praemium. Terrent et exempla tot urbium, tot castellorum amissorum per Gallorum negligentiam. Neque vero spernendum aliud, quod Germanos, quorum voluntates, si fieri potest, nobis recolligendae sunt, nulla res gravius offendet et a duce alienabit quam si videant morem introduci augendi Galliam de rebus imperii. Quid futurum sit et an media aliqua possit reperiri via, quae utrisque metum demat, videbimus. Si quod fert rumor et ipse praedicat, venturus huc est dux, id nobis signum erit non irritos spei suae Gallos fore.
60
Ex Italia et aliunde literae nuntiant Hispanis ita videri non posse recuperari Brisacum neque Vinariensem a possessis distrahi6, nisi captis Helvetiorum illis urbibus, unde ducis alitur exercitus. Ea res an Basileenses et eorum vicinos excitare possit, ut consiliis fortibus suae prospiciant tutelae, discemus cum tempore.
Apud Rhaetos magis magisque gliscit paucorum potentia plebe invita. Et Stegam et pontem ad Rhenum Rhaeti ex Mediolanensi regione revocati tenent, quibus stipendium ab Hispano7 est.
Princeps Condaeus8, qui hic nunc est, sperat se hoc anno magni aliquid gesturum ad Hispaniae fines. Det Deus9. Quomodo de ante actis se purget, videbit ex charta, quam mitto, Excellentia vestra.
Vidua Sabaudica10 in literis ad Helvetios eam conjurationem, quae deprehensa est, eo pertinuisse ait, ut Augusta Taurinorum caperetur conscio et arcis praefecto11 ac praeterea Carmaniola. Sed rumor per Italiam sparsus adjicit propositum fuisse iis, qui hanc rem susceperant et viduam et puerum ducem12 transferri Mediolanum. Duci ipsi haud firma valetudo accendit spes cardinalis Sabaudi13, qui amissis nunc reditibus, quos in subalpina regione habebat, ab Hispano victum petit multum laborante Sabaudi legato14, ut Romam revocetur a pontifice15.
De pace Persica dubitatur. Nam literae, sed veteres, de obsidio adhuc Babylonis loquuntur. Sed quando in fines Persarum se injecit16 rex Mogolensis17, credibile est Persas utrique pares non fore.
Nisi hyems impediret, non levibus, ut nunc, pugnis, sed justis praeliis et obsidionibus et classibus inardesceret in Venetos bellum.
Non dubium est, quin processus Bannerii18 nihil magis impediat quam, si ipse in Lusatiam Silesiamque se promoverit, suspectus a tergo Danus19 cum sociorum agmine. Quorum de consiliis ut rectius judicemus, exspectanda nobis acta conventus Luneburgici. Bellum hoc, si quod unquam, insolentiae plenum est
61
et licentiae militaris post se trahens inopiam ac solitudinem, quarum ad defugienda tributa vis est omni oratione efficacior.Nisi Angli in foedus veniant, de quo Galli pene desperant, non puto hic quicquam actum iri pro Ruberto principe20, quem audio ita antehac rerum sacrarum fuisse incuriosum, ut facile spe aliqua honorum ad mutationem impelli possit.
Inter principem Mauritium21, qui hic est, et ducem Nemorosium22 nuper verborum intervenit acerbitas. Reconciliatio facta est authoritate Condaei principis, cui ego diligenter causam Palatini23 ut aequiorem commendaveram. Venit ad me princeps Condaeus ipse et narravit mihi curae sibi fuisse honorem principibus omnibus suspiciendae domus.
Legatorum Britannicorum Scutamorius24 hinc abit, manet Licestrius25.
Multa hostium tenent Galli et Vinariensis, hostis Gallici soli nihil. Itaque credibile est Gallos ad pacem difficiliores fore, praesertim cum pecuniae adhuc suppetant et advocatur huc Chevreusia26, ut ducem Lotharingum27, apud quem gratiosa est, permoveat ad proprias pactiones. Offertur28 ei pro Lotharingia ducatus intra Galliam aliquis nec sane deest ei quod de imperatore29 queratur. Legatus a Polonis, qui Venetiis fuit30, Genuam ac Florentiam invisit, inde ad pontificem iturus.
Italorum sermonibus ad cardinalatum destinatur frater imperatoris31.
Legatus, qui Constantinopoli est, Venetus32 in adventum judiciumque sultani33 reservatur. Dicitur qui ad Euxinum est Tartarus34 cum millibus quinquaginta in Moscoviam irrupisse. Multae autem Cosaccorum Asacensium naves a Turcis captae. Nobis magis expediret Turcam omissis Persis, Venetis, Russis, pro aggere se objicere Austriacorum felicitati in multorum pernitiem exundanti.
Landscronum se duci Vinariensi dedidit. Magnis praesidiis tenet hostis quae circa Brisacum restant. At Constantia ait sibi se tutandae sufficere, militum metuens.
Mortuus est Benfeldii Quernhemius35, vir egregius.
Sex millia militum ex Helvetiis conducere regi permissum. Thanum etiamnunc defenditur. Mercius36 in Lotharingia hybernat. Ad defensandum37 comitatum
62
Burgundiae, in quem hinc Galli, inde Vinarienses irruunt, exspectantur Hispanorum sub Sarmiento38 cohortes.Deus, Excellentiam vestram et ejus necessitudines servet sospitetque.
Excellentiae vestrae sincero cultu obstrictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 19/29 Januarij 1639.
De incluso epistolae epistolio feci quod Excellentia vestra voluerat. Legi cum magno dolore: atque39 utinam tam meae sit potestatis adferre remedium quam malis talibus commoveor.
Compertus est ducis Vinariensis exercitus ad Porentruiam undecim millia.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Hagae, 4 Febr. st.v. 1639.