Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Legato Veneto2 inter sermones ostendi, id agere qui in Turcico imperio sunt
679
jesuitas, ut per eum, qui Cyrillo3 suffectus est patriarcham4 artesque varias et Graeca ecclesia et quicquid praeterea est christianorum in oriente colla subdat Romano pontifici5, quo antehac populi illi etiam in maximis suis calamitatibus adduci nunquam potuere freti antiqua libertate et oecumenici concilii non unius decretis. Suspicari me jesuitis hac in re adjutores esse Gallos suo ipsorum, ni fallor, malo. Rem sua magnitudine dignam facturos proceres Venetos, si, quemadmodum in sua urbe praeberent Graecis hospitium cum plena sacrorum ex suo more peragendorum libertate, ita etiam foris homines, etiamsi nihil novi mali accideret, satis afflictos consilio, ope, commendatione sustentarent. Id praeter misericordiae officium etiam ex re eorum fore, qui pontificiorum fulmen aut sensissent antehac aut metuerent, multis rationibus conatus sum demonstrare, a quibus ipse non alienus esse videbatur.Ducis Valettae6 scriptum7, quo se de Fontarabia purgat, huc redit. Se ab initio obsessae urbis suasisse, ut in monte Guadalupae castellum justae magnitudinis fieret, quod inde castris, id quod evenit, periculum praevideret, sed impediisse id Condaeum principem8, qui eo venturum hostem quasi certus negabat. Itidem contra consilium suum fuisse derelictum locum, qui Passagium dicitur, quem nisi suae potestatis fecisset hostis, nunquam ex sancti Sebastiani oppido potuisse ad eum pervehi quae bello aut ad vitam erant necessaria. Praeterea cum sibi difficillima ad impetendam urbem loca tributa essent contra facillimis acceptis a principe, cujus principis opera ob id multo erant admota ad urbem propius, eum tamen morae non diuturnae intolerantem ante tempus incendisse cuniculos. Atque ibi spe omni corrupta transtulisse labores ad regionem dexteriorem, sed irritos magno et temporis et pulveris nitrati vel maxime necessarii impendio. Deinde, ubi ad diluenda quae sibi objectantur venit, ait, quominus oppugnaretur oppidum, per se non stetisse. Etiam cum a principe juberetur eam, in qua ipse administrabat, regionem archiepiscopo Burdegalensi9 tradere, non ultra cunctatum quam donec traditum sibi esset perscriptum mandatum ejusdem principis. Videre se et hoc incusari nomine, quod, cum ingrueret hostis, suas copias non miserit ad principem, verum eas, quas habebat, copias non majores fuisse MCC hominibus et turmis duabus, hostem autem magno cum agmine adversum sibi et ex latere constitisse. Neque vero rogatum se, ut in aliam partem copias transferret. Quod si et rogatus esset et quod rogaretur fecisset, tam celerem tamen atque effusam fuisse in ea parte, quae assultabatur, fugam, ut antequam ea fieret, viae dimidium confecturi non fuerint, si quos eo misisset.
Haec quanquam speciose dicuntur et quosdam faventes inveniunt, tamen plerisque persuasum video, et patrem Espernonium10 et ducem Valettam graviter ferentes, quod alius in ipsorum venisset praefecturam, multis modis id
680
egisse, ne quid ibi gloriae princeps adipisceretur, praesertim cum etiam archiepiscopum Burdegalensem sibi praelatum dux Valetta conspiceret. Sed nihil Valettae periculosius quam quod, cum regiae hujus mos fit omnibus adversis aliquem reum subdere, facilius tutiusque in ipsum id onus inclinari possit quam aut in regii sanguinis principem aut in antistitem.Haec quanquam non maxima tamen in accessionem aliorum perscribenda duxi. Post quae sola vota adjungam, Excellentissime et Illustrissime Domine, pro rebus Sublimitatis Tuae.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 6 Novemb. novi Cal. anni 1638.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.