eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4233. 1639 augustus 1. Van C. Cassius1.

    Salvum te, vir illustrissime, et incolumem nunc agere ex Vincentii Fabricii2 epistola laetus intellexi. Ante menses, ni fallor, octo idem Fabricius Ultraiecto ad me mittebat literas tuas3, quae a morbo debilem te, et languentem significabant. Faciebam tum temporis pro valetudine tua prospera apud Deum immortalem vota ardentissima et adhuc facio, ut is summus rerum arbiter diu te christiano orbi et omnibus bonis salvum, incolumem, et florentem superesse patiatur.

    Nos hic gratia Dei recte valemus hoc unice exoptantes, ut spe, quam nobis facere videris, adimpleta venias tandem in has terras et de reducenda pace cum

    497

    iis, quibus isthaec res est in manibus, serio cogites: ita clientulum tuum praesentia longe desideratissima beabis, quod te facturum iam es pollicitus.

    Hac transiit heri Persarum regis4 legatus5 ad ducem Holsatiae Fridericum6 cum insigni comitatu in aula ducis brevi excipiendus regio apparatu et porro splendide habendus. Fructum huius legationis docebunt aliquando, quae nos sequentur, tempora. Trahebat secum barbarus mulierem visu difficilem nec conspiciendam ulli, quam suo aere in itinere comparaverat; huic servandae tres eunuchi adhibebantur, egregium mehercule, satellitium.

    Nunc finio, patrone incomparabilis, et rogo patere nobilissimum iuvenem, praesentium latorem7, saepius frui aspectu tuo. Ego tibi, vir illustrissime, et omnibus tuis me totum offero mancipoque et morior

    Grotiani nominis devotissimus cultor
    C. Cassius.

    Euthini, Kal. Aug. MDCXXXIX.

    Onder aan de brief staat: Inscriptio erat Viro illustrissimo Hugoni Grotio Serenissimae Reginae et Coronae Sueciae legato apud Regem christianissimum Patrono meo incomparabili Lutetiam Parisiorum.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 22 Nov.

    Notes



    1 - Hs. Amsterdam, UB., coll. Diedericks 30 P n. 1. Antw. op no. 3758 (dl. IX); beantw. d. no. 4403. Christian Cassius (1609-1676) was raad van Johann von Holstein-Gottorf.
    2 - Over Vincent Fabricius zie men no. 3908, p. 1 n. 1.
    3 - Dl. IX no. 3758.
    4 - Safī (Sam Mirza).
    5 - Zie no. 3922.
    6 - Friedrich III, hertog van Sleeswijk-Holstein-Gottorf.
    7 - Niet geïdentificeerd.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]