eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4403. [1639] november 25. Aan C. Cassius1.

    Valetudinem nostram curae tibi esse, vir clarissime, libenter intellexi ex literis tuis, quas Augusto mense scriptas2 Novembri accepi.

    Vincenteum Fabricium3, omnium bonorum amicitia dignissimum, facio, ut debeo, maximi tum ob alia tum, quod eum tui amantem pariter mecum cognovi. Est is nunc in itinere ad perlustrandam Galliam. Interim Gronovii4 hic conspectu colloquioque fruimur.

    Persto in votis meis pro pace, ad quam si quid praeter vota conferre possim, non ero in mora. Felicem autem me putabo, si cum pacis bona spe simul detur mihi illustrissimos principes Holsatos5, quibus plurimum debeo, teque amicum veterem et fidum, agentem, quod plurimum gaudeo, in rebus prosperis, conspicere.

    Omnes feminae, quae in hac urbe sunt, et quibus rem narravi, indignantur a legato Persa6 feminam tam misere non servari, sed obsideri.

    Valeo nunc ego mediocriter et quod ab injunctis negotiis superest temporis studiis, praesertim illis sanctioribus, impendo.

    Uxor in Batavis privata quaedam expedit.

    Tibi lectissimaeque conjugi7 omnia optamus felicia et quidquid nostrae est facultatis offerimus utrique vestrum.

    T. Cl. Addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae XXV Novembris.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Grot. Epist. sex, ed. Stolker, p. 13. Antw. op no. 4233. Christian Cassius (1609-1679), was raad van Johann, hertog van Holstein-Gottorp.
    2 - No. 4233.
    3 - Over Vincent Fabrius zie men no. 3908, p. 1 n. 1.
    4 - Johann Friedrich Gronovius (1611-1671), klassiek-filoloog.
    5 - Friedrich III, hertog van Holstein-Gottorf, en diens broer Johann.
    6 - Voor dit gezantschap zie men no. 3922, p. 23 n. 2 en no. 4233, p. 497.
    7 - Margareta Elisabeth Bussius.