564
Eram a morbo debilis ac languens nec a doloribus vacans, cum me tuae, charissime Cassi, literae2 non parum recrearunt. Acceperam quidem gustum aliquem tui boni ex filii ad me epistola3, sed laetum fuit tua etiam manu pariter cognoscere et felicitatem tuam et amoris in nos constantiam, quem talem semper sum expertus, ut quicquid tibi e voto evenit, in eo mea quoque vota a Deo exaudita interpreter. Quare primum Deo immortali gratias ago, quod te exoptatissimo conjugio4 beaverit, ipsumque matrimonii auctorem rogo, ut, qua concordia ego et uxor mea viximus hactenus, vivatis et vos liberosque vobis in spem praeclaram crescere videatis.
Quod ad nuptiarum solemnia me meosque invitas, pergratum est eroque etiam hujus tui in me animi perpetuo memor. Vides, quantis locorum intervallis disjungamur. In Holsata nobilitate nemo est ita mihi notus, cui aliquid injungere audeam. Sed tu, qui amicos ibi habes, aliquem delige, qui et suum et meum impleat locum. Ei ego velut nominatim vices meas mando. Quod si quando in vestras venerim terras, id autem ita opto, is quid a pacem conferre possim, non omittam te tuamque salutare ac coram vobis fausta precari omnia.
Nostri omnes te plurimum resalutant laetisque ominibus nuptias vestras prosequuntur; quod et pactae tuae per te ut innotescat, omnes rogamus.
Tuae Claritudini amicitia singulari
in perpetuum devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, 10 Septembris 1638.