Illustri Domino Domino Hugoni Grotio se suaque offert C. Cassius.
Non abs re esset, illustris Domine, patrone aeternum suspiciende, si ingratitudinis a te accusarer, qui tot annos turpi silentio me involvisse nec ullum pro tantis beneficiis grati animi indicium exhibuisse dici possem. Sed nosti, in summe, quae aularum dit molestia, quibus hic distineamur negotiis, ut vix simus expediendis pares me praesertim solo existente, cui innitantur principis2 secreta. Faciebat et incomparabilis tua humanitas, qua ego confisus veniam facilius sperabam me impetraturum, nec hoc omittendum, quod non ignorabam te publicis regum negotiis implicitum: ideo nefas existimabam a tantis curis, quae saluti publicae et reducendae paci nec non bono literati orbis impenduntur, te avocari. Nunc simul
532
et silentii veniam peto et audaciae, quod seria illa interpellare et animum devotum tibi per literas ante testari non erubuerim, quam hac occasione impulsus, dum indicare debui me nuptias volente Deo circa finem futuri mensis habiturum cum eximia virgine, unica D. Theodori Bussii, cancellarii quondam regii superstite filia3.Ego summi honoris loco ducerem, si te, patronum meum incomparabilem, in istis nuptiarum festivitatibus coram videre liceret; instar regum et principum mihi foret praesentia tua. Sed cum locorum intercapedo hanc mihi felicitatem invideat nec hoc sperare ausim, non possum quin unice rogem et obtester, ut testandae singulari gratiae et benevolentiae virum nobilem Holsatum, aut si quem alium Hamburgi noveris, substituas, qui vices tuas gerat et pro te nuptiis meis intersit. Quod si isto honore dignum me indicaveris et aliis ante praestitis beneficiis auctarii loco hoc addideris, moriar aeternum tibi deditus magisque innotescet principibus meis et caeteris nostrae gentis hominibus non vanam fuisse, quam de te, summo patrono, spem conceperam.
Hic finio et gratiae tuae me commendo.
Deus te, illustris Domine, incolumem diu servet et quae aliis precari solebas, duo tibi praestet bonae mentis auxilia, firmam valetudinem et constantem fortunam.
Vale feliciter cum omnibus tuis.
Dabam Euthini, Ao. MDCXXXVIII, 8/18 Augusti.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Royne et Royaume de Sueden, près de Sa. Majesté trèschrestienne à Paris.
In dorso schreef Grotius: Austus 1638. Chr. Cassius;
En boven aan de brief: Rec. 9 Sept.