eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4260. 1639 augustus 20. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Mira subito facta est conversio in Italia non induciis tantum constitutis in menses duos, verum et pace informata in has leges, ut tutela in posterum com-

    532

    muniter geratur a domina vidua2 et a ducis pupilli3 patruis duobus4, tam autem Galli quam Hispani praesidia sua de urbibus locisque Sabaudiae et Pedemontii deducant. Eae leges signatae a Longavillano5 et Valetta cardinali6 itemque a marchione Leganesio7 addita conditione, si regibus8 idem videretur. De Hispani approbatione non dubitatur. Gallia videtur haesitare nonnihil, quia hoc modo tutelae nomen penes feminam, vis tota penes principes illos futura videtur proniore haud paullo in illos populorum studio, ita ut et Nicea civitas arce excepta illis se tradiderit; quin et Helvetii nuper, qui pro vidua in urbe erant Taurinorum, in principum sacramentum transierint. Tum vero et vitam pupilli principis non admodum in tuto fore per tantam successioni imminentium potentiam multi reputantes vetera infidarum tutelarum exempla existimant. At vidua fessa belli plerisque urbibus per Hispanos, nonnullis et per Gallos evoluta ad vitam quietiorem anhelat conspirantibus in idipsum indigenarum animis.

    Pontifex9 autem in Italia, in Gallia nihil non molitur, quo si non cuncta christiani orbis, at Italiam certe tranquillet Venetis maxime incitantibus, qui, ut ex suo metu communem faciant, juramento gravi devinctum sultanum10 aiunt, ut christianos omnes armis impetat. Tenum insulam, Cycladum unam, intrasse is jam dicitur, praeterque classem maximam, quam apud Constantinopolim habet, advocare eam, quae in Euxino est mari, usurum insuper non Afrorum tantum praedonum, sed et Cosaccorum vi maritima. Rex, quo propior sit et Italiae et Brissaci rebus, Divionem contendit inde, ut creditur, iturus Lugdunum.

    Hohentwilam iterum obsident caesariani et ex alia parte Glenius11, quid orbus duce exercitus acturus sit, si quid tamen acturus est, observat. Rex Gallique omnes de illo exercitu deque urbibus ut suis loquuntur et scribunt. Erlachio12 dicitur ostentari praeter ingentem pecuniam marescalli Franciae dignitas; ipse autem expetere, ut Bassompetrae13, apud Helvetios gratioso, qui nunc in Bastilia asservatur, libertas obtingat. Ceterum Erlachius solus ejus urbis potens non est; neque enim cohortem ullam suam habet, sed nudum et inerme nomen praefecturae; quod necessitatem injunget Gallis, si quid volunt, etiam cum tribunis qui in urbe praesidium habent, agendi.

    Venit hic comes Licestrius14. Sed eum, quod ab itinere recens est, nondum vidi. Is quid hic super illis negotiis propositurus sit, videbimus.

    De nostro cum Anglia foedere nihil intelligo et vereor, ut satis firma sit pax illorum regnorum; nam Scoti praeter quod a rege15 necessaria in arces invehi non permittunt parlamentumque volunt sine episcopis, alia etiam iniqua regem postu-

    533

    lant, ut ipse pecunias det, unde ipsi praedia alant, quibus imperent, et ut sarciantur impendia ab ipsis hoc bello facta confiscatis pontificiorum in Scotia bonis.

    Accepi ex Anglia librum Anglico sermone editum16 jussu regis, in quo civibus externisque approbat suam aequitatem, factiosorum consilia traducit.

    Si pax ista Italica procedat, creditur dux Longavillanus iturus ad exercitum et urbes, quae Vinariensis17 fuere, regis Galliae nomine. Si vero sit aliquid, quod illi paci intercedat, pars altera exercitus, qui sub Condaeo18 fuit principe, Arpajousio19 ducente ibit in Italiam. Sed jam nunc morbi graves eum exercitum fatigant; contra Hispanicus exercitus IV Hispanorum, duobus autem Neapolitanorum millibus increvit aliique milites scribuntur in Castilia ad novam Carthaginem alibique.

    Ut in urbibus Provinciae Languedociaeque ita Rothomagi plebs in publicanos saevit: occidit et quosdam; et in parte inferiore Normanniae rusticus quidam Johannem Nudipedem20 se vocans agmen aliquod colligit, sed hae tempestates facile desiturae putantur, ubi miles ad hiberna redierit.

    Quae exorta erat cum Genuatibus controversia ad concordiam ventura videtur Harcurtii21 factum aula non approbante. Id gaudeo non tantum, quia pluribus hostibus Gallia non indiget hoc tempore, verum et illustris D. baronis Oxenstiernae22 nomine, qui nunc a nobis abiens Aurelianum primo et Biturigas, deinde Aquas Borbonias salubritate potus et lavacri laudatas, mox Massiliam adit inde, quod Deus bene vertat, oram legendo Genuam petiturus.

    Archiepiscopus Burdegalensis23 quanquam multum reluctans iterum cum classe in mare Hispanicum mittitur.

    Mutatam audimus sententiam eorum, qui exercitui ad Brissacum praesunt, et mansura munimenta tum Rhinfeldi tum Lauffenburgi.

    Sultani mater24 magnae apud filium auctoritatis ita Venetis infensa est, ut oblata sibi a Veneto oratore25 magna munera recusaverit dicens se brevi multo plus ab ipsis accepturam belli jure.

    Haec sunt, quae nunc habebamus, quae omnia ut prospere rei primum Suedicae, deinde et christianae eveniant, Deum precor simulque ut, excellentissime et illustrissime domine, valentem et florentem praestet Sublimitatem tuam.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius26>.

    Lutetiae, 20 Augusti 1639.

    Cum considero controversiam quam nullo probabili colore, quantum ego

    534

    intelligo, D. Spiringius27 movet uxoris meae fratri senatori Reigersbergio28, cogor magis magisque sollicitus esse pro re mea pecuniaria, praesertim cum mihi biennium totum tracto II millia thalerorum polliceatur D. Spiringius post menses duos notumque mihi sit ejus ingenium nemini bene facientis, nisi qui sine exceptione ipsi pareat. Quare ut certiore aliqua in posterum ratione mihi consulatur, Sublimitatem tuam obnixe rogo. Nam ut nunc habeor, durare in hac legatione sine gravissimo incommodorum sensu nequeo. Si placet Sublimitati tuae, ut exemplo legatorum, qui antehac hic egerunt, pensiones mihi debitas suis temporibus ab auxiliari Galliae pecunia deducam, spero Bulionium29 mihi ea in re non adversaturum.

    Audio in urbe Taurinorum praesidium esse sex millium. Multum ibi pecuniae Gallicae repertum, farinae magnam vim. Antequam de induciis perlata huc esset fama, missus erat D. Chavigniacus30 iterum a rege ad viduam Sabaudicam, ut, nisi deseri vellet, omnia sua in regis traderet potestatem, et credebatur ipsa cum filio duce Lugdunum ventura ad regem. Dux autem Longavillanus jam Italia exiit venitque Basileam.

    Jam venit ad me Berlisius31, admissionalium alter. Mihi nuntiat imperium in exercitum, qui Vinariensis fuit, datum Longavillano. Ego, ut qui mandata non haberem, nihil dixi aliud quam optare me exercitui concordiam. Audimus aliunde cum eodem duce Longavillano venire Smitsbergium32 et qui in Italia fuere Germanos; Rosam33 trans Rhenum isse, Ohmium34 et Nassavium35 Spiram versus, his quatuor, illis tria adesse millia; duo millia in Brissaci esse custodia, totidem cum Guebriano36 inter Brissacum et Rinfeldum; caesarianos apud Tubingam et Rotwilam; venturos eo et plurimos ex Italia milites per induciarum occasionem; a comitatu Burgundiae legatos37 mitti ad regem pro sua pace; in obsidione Moyeni occupari Halerium38; in Luxemburgico non longe a Castilionaeo39 esse Piccolominium40; Mileraeum41 apud Guisam; Ransovium42 resumere militiam Gallicam. In Nicaea cardinalis Sabaudus ipse est cum duobus millibus. Arx Taurinorum a solis Gallis tenetur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 554; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 635.
    2 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    3 - Carlo Emanuele II.
    4 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano, en Maurizio van Savoye.
    5 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    6 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    7 - Diego Mexía Felipez de Guzmán, markies van Leganés, gouverneur van Milaan.
    8 - Philips IV van Spanje en Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Urbanus VIII.
    10 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    11 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen.
    12 - Johann Ludwig von Erlach.
    13 - François de Bassompierre, maarschalk van Frankrijk; zie no. 4253, p. 523 n. 9.
    14 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    15 - Karel I van Engeland.
    16 - Zie no. 4259, p. 531 n. 6.
    17 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    18 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    19 - Louis d'Arpajon.
    20 - Zie no. 4261, p. 537 n. 1.
    21 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt.
    22 - Gabriel Oxenstierna; zie no. 4230, p. 494 n. 13.
    23 - Henri II d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux.
    24 - Kösem Wālide.
    25 - Alvise Contarini.
    26 - De woorden ‘Tuae Sublimitatis cultor devotissimus H. Grotius’ ontbreken in de uitgave der Epist.
    27 - Petter Spiring Silvercrona.
    28 - Nicolaes van Reigersberch, raadsheer in de Hoge Raad. Vgl. diens brief van 27 mei, no. 4129.
    29 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles, ‘surintendant des finances’.
    30 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    31 - Nicolas Faure, sieur de Berlize, ‘introducteur des ambassadeurs’. De andere ‘introducteur’ was Anne, graaf van Brulon.
    32 - Ludwig von Schmidberg, Duits officier in Franse dienst.
    33 - Rheinhold von Rosen.
    34 - Johann Bernhard von Oehm.
    35 - Wilhelm Otto von Nassau.
    36 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    37 - Hun namen zijn mij niet bekend.
    38 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    39 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    40 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    41 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    42 - Josias, graaf van Rantzau; zie dl. VI, p. 327 n. 13.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]