eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4253. 1639 augustus 13. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Torquet me sollicitudo pro exercitu ad Rhenum. Literae inde scriptae 26 Julii novi Calendarii2 me docent quatuor testamenti executores3 tunc fuisse Brissaci. Sed paratum Rosam itineri Hohentwilam, quod bene successisse dicitur.

    De sacramento militum nihil intelligo, sed ex castris ad Ivojum, ubi prope rex4 est et aula, epistolae nuntiant spargi ibi rumorem ducis ultima voluntate exercitum et urbes ad regem pertinere.

    523

    Non id sperat elector Palatinus5, qui capto consilio ab Arausionensi principe6 in Britanniam se transtulit ea spe, ut impetratis ibi pecuniis caput se faciat ei, quem dixi exercitui, tanquam foederis protestantium in Germania princeps loco primo.

    Cum ad me e Batavis de hoc consilio scriptum esset7, respondi non dubitare me, quin Suedi omnia bona velint electori, sed arbitrari me e re esse communi, ut prius intermissum ob motus Scoticos de foedere inter Suediam et Angliam negotium repetatur peragaturque. Ego quid temporibus his difficilibus facere, quid dicere debeam, jussa exspectabo.

    Ivoji munimenta adhuc dejiciuntur. Eum, qui ibi est, exercitum Piccolominius8 creditur de improviso assilire velle. Est enim in propinquis Luxemburgici locis et ex oppidorum tractus ejus praesidiis tria eduxit millia ad augendas copias suas. Verum altera ex parte, quae circa S. Audomari est oppidum, negotium hosti facessit Mileraeus9 nuperque aliquot inter se millibus congressis caesi hostium quadringenti, quos bis mille vulgant Galli, sed ad spoliandos mortuos praepropere versis Gallis recollecti hostium vires animique et aequo adeo Marte discessum est, ut et Galli et hostes se pro victoribus gerant.

    Hispanicos, qui arcem validam urbis Taurinorum circumsederant, Gallicarum copiarum adventu inde abiisse intelligimus, praesidio tantum in urbe relicto satis magno; qui in arce sunt in urbem erumpunt interdum et aliquod proximum arci munimentum urbis cepisse dicuntur. Dux Sabaudus10 cum sororibus11 Montmeliani est in Sabaudia. De Casalis periculo nihil remissum audimus.

    In Normannia Abrincanensi itemque in Provincia ac Britannia novorum onerum exactores partim occisi partim male habiti difficiliorem in posterum facient rem tributariam.

    Ab Harcurtio12 captae naves Genuatium: illis contra se ulciscentibus metum aliquem novae hostilitatis intulerunt.

    Rumor hoc spargitur, credo a fautoribus mareschalli Bassompetrae13, nolle Erlachium14 de Brissaco cum rege agere, nisi ei Bassompetrae, qui nunc in Bastilia tenetur, libertas data sit.

    Comes Licestrius15 ex Anglia hic exspectatur cis dies paucos. Habitabit aedes meis proximas.

    De crescentibus imperatoris16 copiis multa audimus, inter cetera de Cosac-

    524

    corum quatuor millibus, aliis sex millibus ex haereditariis domus Austriacae regionibus.

    Brevi hic futurus putatur Poloniae legatus17 et bona in spe esse principis Casimiri18 libertas. Audimus Neuburgo, Lauffenburgo, Hunningae munitiones auferri, ne tot praesidia peditatum exhauriant.

    Konigsmarckium19 in Franconia esse et Neustadum ad Salam ab eo obsideri fama est, abbatem autem Fuldensem20 cum Hassicis agere, ut ab eorum incursibus liber sit.

    Turcam21 res suas cum Persa22 componere, ut in Venetorum et alias Maris Interni insulas irruat, credi video. Poterit ea res flectere et pontificem23 et Italos principes, ut ad pacem aequam inter christianos constituendam laborent.

    Det eam Deus idemque, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam diu servet valentem florentemque.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 13 Augusti 1639.

    Praeter Canetum non longe a Perpiniano alterum oppidum Bachasum nomine cepit princeps Condaeus24.

    Scripsit rex Mileraeo exercitum, qui ad Rhenum est, fore in sua potestate. Idem se de Brissaco sperare.

    Vult rex Britanniae25 in parlamento Scotico locum suum habere episcopos; Scoti nolunt: satis magna ad novas discordia materia.

    Mitto historiam fidelem eorum, quae in Taurinis gesta hactenus26.

    In Abrincatorum quod dixi oppido praetor27 occisus est a plebe, publicanus irrupto, quo confugerat, ministerio in frusta discerptus. Etiam Rotomagi, Massiliae, Tuloni motus fuere. Praeterea cardinalis28 aegrotat. Discimus praeterea Castilionaeum29 munitiore reperto Mommedio, quam ut hoc tempore obsidendum videretur, cis amnem Cherium locasse castra, ut ejus amnis interjectu a Piccolominio, qui in propinquo est, esset tutior.

    Coliuriam oppidum maritimum Hispaniae obsideri ab Arpajousio30 principis Condaei jussu. Comitem Guebrianum31 tenere se prope Rinfeldium. Pontem, qui

    525

    Neuburgi fuerat, transpositum prope Argentoratum. Marchionem Villam32 a Duce Lotharingo33 in Angliam missum. Aegrotare sultanum Turcam.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 551; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 633.
    2 - No. 4224.
    3 - Johann Ludwig von Erlach, Wilhelm Otto von Nassau, Johann Bernhard von Oehm en Rheinhold von Rosen.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - Karl Ludwig van de Palts.
    6 - Frederik Hendrik.
    7 - Vermoedelijk een verloren gegane brief van Nicolaes van Reigersberch, waarop no. 4254 het antwoord is.
    8 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    9 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    10 - Carlo Emanuele, hertog van Savoye.
    11 - Luisa, Margherita en Adelaide van Savoye.
    12 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt, Frans vlootvoogd.
    13 - François de Bassompierre (1579-1646), maarschalk van Frankrijk. Sinds 1631 verbleef hij in de Bastilie. Hij herkreeg zijn vrijheid in 1643. Over deze intrige, op touw gezet door een zekere Scanevelle, zie men Journal de ma vie. Mémoires du Maréchal de Bassompierre (éd. De Chantérac), IV, p. 313 vv.
    14 - Johann Ludwig von Erlach.
    15 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    16 - Ferdinand III.
    17 - Christophe Corvinus Gasziewski; zie no. 4044, p. 215 n. 5.
    18 - Jan II Kazimierz.
    19 - Hans Christoph, graaf van Königsmark.
    20 - Hermann George von Neuhoff († 1644).
    21 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    22 - Safī I (Sam Mirza).
    23 - Urbanus VIII.
    24 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    25 - Karel I.
    26 - Ontbreekt.
    27 - Besnardière-Poupinel, vermoord op 16 juli 1639. De ‘publicanus’ was Jean Pourcel, vermoord op 17 juli 1639.
    28 - Richelieu.
    29 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    30 - Louis d'Arpajon; zie no. 4249, p. 518 n. 14.
    31 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    32 - Charles-Henri de Livron, markies de Ville.
    33 - Karel IV, hertog van Lotharingen.