eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4291. 1639 september 12. Van Willem en Jan de Groot1.

    Frater optime,

    Spiringius2 credidit se aliquid apud te praestare, si litteras nulla epigraphe notatas redderet; nunc quia nihil apud te meruit gratiae, parum refert, si caecas transmisit epistolas.

    Ad tuas III Septembris datas3 ut respondeam, dixi typographo me nolle esse auctorem edendorum tuorum poematum; nos in eo esse, ut nondum edita examini subjiciamus; ipsum scire quid e re sua sit, non nos intercedere sed nec consensum praebere, faceret ut e re litteraria esse arbitraretur.

    596

    Heinsiana4 faxo quamprimum accipias; tua, quae ad nos destinasti, imprimis de Zenonis imagine5, nondum vidi, sed videre aveo.

    Princeps6 ad Hulstam nihil agit, dum per contrarios ventos nihil promovere potuit atque ita qui praeventurum se hostes speraverat, ipse ab hostibus est praeventus, qui duo et amplius militum millia obsidendae urbi intulere.

    Vale, frater optime, et nos ama.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XII Septembris 1639.

    In margine van J. de Groot:

    Salve, fili, cum omnibus istic amicis ab nobis, nostrisque hic omnibus.

    Quo loco omnia sint, quae privatim te tangunt, ex literis filii7 et fratris8, imo et ipsius et(?) uxoris tuae9 abunde intelliges. Ego cum matre10 hic Hagae apud fratrem sumus et quidem manendi et permanendi hic animo, nisi quod aliquando mihi Delphos excurrendum est, donec aedes, quae Illustriss. V. nostrorum illic sunt, venditae ac traditae erunt.

    Quo loco res filiorum tuorum maximi et minimi11 natu sint, scire aveo, et in spe omnia se bene habere acquiesco.

    Pridie Idus Sept. 1639, Hagae.

     

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 12 Sept. 1639 Willem en Jan de Groot.

    En boven aan de brief: Rec. 21 Sept.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 4280; beantw. d. no. 4306.
    2 - Petter Spiring Silvercrona.
    3 - No. 4280.
    4 - Danielis Heinsii Sacrarvm Exercitationvm ad Novvm Testamentvm Libri XX. In quibus Contextus Sacer illustratur. S.S. Patrum aliorumque sententiæ examinantur, Interpretationes denique antiquæ aliæque ad eum expenduntur. Qvibvs Aristarchvs Sacer, emendatior nec paulo auctior, Indicesque aliquot vberrimi accedunt. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officinâ Elseviriorum. MDCXXXIX.
    5 - Zie no. 4132, p. 361 n. 4.
    6 - Frederik Hendrik.
    7 - Pieter de Groot.
    8 - Willem de Groot.
    9 - Maria van Reigersberch, die zich in deze tijd in de Republiek bevond.
    10 - Aeltgen Borre van Overschie.
    11 - Resp. Cornelis en Diederik.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]