eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    571

    4280. 1639 september 3. Aan Willem de Groot1.

    Scripseram nuper ad te, frater carissime. Datae erant literae 23 Augusti. Sed errore quodam cum eas in fasciculum D. Spiringii2 inclusissem, omissa est superscriptio. D. Spiringius non sine justa causa eas aperuit et, cum ad senatorem Reigersbergium3 datas esse crederet, ad me remisit rogans, ne quas posthac tales ad ipsum mitterem. Ego autem id quod metuebat sponte mea caveram jampridem, ex quo videbam incalescere inter ipsos natam meo cum dolore controversiam4, de qua quid boni viri judicent, scire aveo.

    Repetam quae in literis illis ad me remissis scripseram. Accepi indiculum ἀνεϰδότων meorum. Mittam quae desunt. Vetera mea multae sunt causae cur nullis verbis aut tuis aut meis commendantibus denuo publicari debeant. Nunc hic sum, cras forte alibi, neque ita mecum egerunt quos tantopere ornavi, ut in illorum gratiam hostes ipsorum mihi plus quam opus est inimicos facere debeam. Faciat quod volet librarius; neque enim quae semel publici juris facta sunt, publico eripi privato arbitratu possunt. In novis quae mittam erunt Phaenissae5 correctiores et nova versio Iphigeniae in Tauris6.

    Filius noster maximus natu7 jam in castris est ad Mommedium. Minimus8 adfuit hactenus principis9, a quo dilectus fuit, corpori. Nunc apud nos brevi eum futurum puto, nova ut consilia capiat.

    Pro praeposito10, de quo scribis, velim facere aliquid posse: non abest animus juvandi et calamitosos et amatos a meis.

    Graswinckelius11 videtur honestum putare quicquid utile est, in quo multum ab illo non christiani tantum, sed et platonici et stoici dissentiunt, imo et peripatetici.

    De Lucano12 cogites velim. Habeo notas in unum collectas et multo auctiores.

    Heinsiana ad Novum Testamentum13, ubi primum poteris, mittas rogo. Quando sarcinulae uxoris14 jam advenere, imaginem Zenonis15 credo acceperis.

    572

    Meretur dari publico. Tuum erit cavere, ne id cum tuo odio fiat. Tale patet orbis terrarum.

    Vale, mi frater.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Scribebam 3 Septembris 1639.

    Literas ad Isaacum Vossium rogo obsignes mittasque.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 885. Beantw. d. no. 4291.
    2 - Petter Spiring Silvercrona.
    3 - Nicolaes van Reigersberch, raadsheer in de Hoge Raad.
    4 - Zie no. 4129, p. 354.
    5 - De eerste editie is van 1630: Evripidis tragoedia Phoenissae, Emendata ex manuscriptis, & Latina facta ab Hvgone Grotio. Parisiis Apud Jacobum Ruart MDCXXX; Ter Meulen-Diermanse, no. 496. Tijdens Grotius' leven is het niet meer tot een nieuwe uitgave gekomen.
    6 - Zie met betrekking tot deze vertaling Ter Meulen-Diermanse, no. 496 rem. 5 (p. 188).
    7 - Cornelis de Groot.
    8 - Diederik de Groot.
    9 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, gestorven op 18 juli 1639.
    10 - Johan van Holtzem; zie no. 4124, p. 344 en n. 9 aldaar.
    11 - Dirck (Theodoricus) Graswinckel.
    12 - Over de Lucanus-uitgave zie men no. 4272, p. 556 n. 8.
    13 - Voor de titel van dit werk zie men no. 4272, p. 557 n. 8.
    14 - Maria van Reigersberch.
    15 - Zie no. 4132, p. 361 n. 4.