eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4298. 1639 september 17. Aan Willem de Groot1.

    Mitto ad te, mi frater, excerpta ex his, quos hic habeo, libris ad causam filiae meae2 pertinentia et adjungenda his, quae missa sunt antehac. Testamenta

    605

    holographa valere Lutetiae apud omnes constat multisque libris publica auctoritate editis apparet, ita ut probari id tanquam factum opus non sit. Venit autem id, ut nuper te monui3, non ex statuto aut consuetudine loci, sed ab antiquissimo jure Romano, quod tunc in usu fuit, cum sub Romanis fuit Gallia. Ubi autem de forma testamenti agitur, spectandum loci morem, in quo testamentum fit, recepta ab eruditis et usu omnium gentium confirmata sententia est. Item tale testamentum vim suam exserere ubique terrarum non minus constat idemque servari, etiamsi advena in loco peregrinationis suae testatus fuerit. Haec collecta faciunt, de jure ne dubitem. Sed neque causa favorabilis est neque nos illis in locis. Quod si contra nos lis data fuerit, vereor, ut id nobis sit indecorum.

    Ea causa est, cur definite meam sententiam super hac re dicere ausus non sim, sed maluerim omne hoc amicis, qui istic sunt et aliorum judicia quotidie audiunt, committere.

    Rogo quae scribo mittoque D. Reigersbergio4 tecum velis esse communia. De jure nemo hic est, qui dubitet. Quid aequissimum honestissimumque sit alia est quaestio.

    Vale cum nostris omnibus.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    17 Septembris 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 885. Beantw. d. no. 4311.
    2 - Cornelia; over haar proces met Adriaen van Naeltwijk zie men nos. 4287 en 4288.
    3 - No. 4288.
    4 - Nicolaes van Reigersberch.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]