eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4431. [1639] december 17. Aan Willem de Groot1.

    Non dubito, mi frater, quin verissimum sit, quod literae tuae 5 Decembris scriptae2 indicant de filio minimo3, ea vos dedisse consilia, quae optima arbitrabamini. Ego tamen in longum prospiciens puto meas rationes esse meliores. Valde mihi placet ejus filii in principem mortuum4 pietas in factis ejus ad memoriam tradendis. Nescio autem, an locorum tabulas et alia habeat ad talem scriptionem necessaria. Si eundem laborem apud D. Bannerium5 velit sumere, facile sibi ejus gratiam commoda et honores daturam parabit.

    De D. Heinsio6 an mea quaedam per Graswinckelium7, qui partem descripsit, habuerit, an per alios, quibus particulas quasdam legendas dedi, dubitare cogor neque tamen nescio multa etiam talia fieri ϰατὰ συγϰυρίαν.

    De comitibus Hohenloicis8 putabam aliter se rem habere. Sed tu rei illius ut tuae esto moderator.

    Quid Angli in causa Palatini9 itemque in Batavica facturi sint, brevi apparebit.

    816

    Filius noster Petrus an satis prudentia habeat ad editiones nostras sicut oportet provehendas ac dispensandas, dubito.

    Ego te meis libris tutorem facio. Poteris eorum uti opera, quibus maxime fidem haberi posse judicabis.

    Nostra pro veritate Religionis Christianae novo anno prodibunt10. Acceperis jam illa περὶ ἀντιχρίστου11, quae prima edi cupio. Mittam brevi illa de Fide et Operibus12, deinde ad Decalogum13. Post haec ἀνώνυμα sequi volo Annotata ad Evangelia14, deinde illa de Iure Belli ac Pacis15. Ubi annotata in eo erunt, ut edantur, velim a D. Vossio16 perlegi et me moneri, si quid est ἐπιϰίνδυνον valde; quod vel currente praelo fieri ab eo poterit. Anthologia17 si ibi non reperit, hic, ni fallor, librarium reperiet. Deinde de historicis nostris scriptis18 cogitabimus.

    In re praepositi Holshemiensis19 nulla mihi adhuc lux affulsit melior.

    Vale, mi frater, cum optimis parentibus20 et uxore21.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 17 Decembris.

    817

    Scripsi nuper ad D. Vossium de quibusdam, quae ad Decalogi sensum pertinent22. Puto me breviter responsum habiturum. Magni ejus judicium facio. Sperato citius descriptum fuit opusculum ἀνώνυμον de Fide et Operibus aliquid, ut spero, lucis ex sacra scriptura et interprete veterum consensu allaturum maximi momenti quaestionibus. Quaere deproperari velim τὰ περὶ ἀντιχρίστου ut haec statim sequantur, quovis librario et quovis modo.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 889. Antw. op no. 4417; beantw. d. no. 4442?
    2 - No. 4417.
    3 - Diederik de Groot.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar. Diederik de Groot was bezig met de levensbeschrijving van de hertog.
    5 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    6 - Daniel Heinsius.
    7 - Dirck Graswinckel.
    8 - Jan de Groot was raad van de graven van Hohenlohe. Hij werd daarin na zijn dood in 1640 opgevolgd door zijn zoon Willem de Groot.
    9 - Karl Ludwig van de Palts.
    10 - Hvgo Grotivs De veritate religionis Christianæ. Editio Nova, additis annotationibus in quibus testimona. Parisiis, Sumptibus Seb. Cramoisy, Typographi Regij. MDCXL. Cvm privilegio regis; Ter Meulen-Diermanse, no. 950.
    11 - Commentatio ad Loca quaedam N. Testamenti quae de Antichristo agunt, aut agere putantur, expendenda ervditis. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1100.
    12 - Explicatio trium utilissimorum locorvm N. Testamenti: Capitis I Pauli ad Ephesios. Posterioris partis capitis II Iacobi, commatis IX [sic, pro: XIV] & sequentium, Capitis III Epistolae I Ioannis. In quibus agitur de fide & operibvs. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1109.
    13 - Explicatio Decalogi Vt Graece exstat, Et quomodo ad Decalogi locos Euangelica praecepta referantur. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1117.
    14 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm. Cum tribus tractatibus & Appendice eo spectantibus. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXXXXI; Ter Meulen-Diermanse, no. 1135.
    15 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres, In quibus jus Naturae & Gentium, item juris publici praecipua explicantur. Editio nova cum Annotatis Auctoris. Accesserunt & Annotata in Epistolam Pauli ad Philemonem. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXLII, Ter Meulen-Diermanse, no. 571.
    16 - Grotius' vriend Gerardus Johannes Vossius, hoogleraar te Amsterdam.
    17 - Anthologia Graeca cum versione Latina Hugonis Grotii edita ab Hieronymo de Bosch. Ultrajecti e typographia B. Wild & J. Altheer, MDCCXV; Ter Meulen-Diermanse, no. 534.
    18 - Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm: Ab Hvgone Grotio partim versa, partim in ordinem digesta. Praemissa sunt ejusdem prolegomena. Vbi Regum Gotthorum Ordo & Chronologia, cum Elogiis. Accedunt nomina appellativa & verba Gotthica, Vandalica, Langobardica, cum Explicatione. Auctorum omnium ordinem Tabula Contentorum indicat. Amstelodami, Apud Ludovicum Elzevirium, MDCLV; Ter Meulen-Diermanse, no. 735. Hvgonis Grotii Annales et historiæ de rebvs Belgicis. Amstelædami, Ex Typographejo Joannis Blaev. MDCLVII. Cum Privilegiis S.C. Majestatis; & Ordd. Belgicæ Fœderatæ, nec non Holl. West-Frisiæque, per annos quindecim; Ter Meulen-Diermanse, no. 741.
    19 - Johann van Holtzem.
    20 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    21 - Alida Graswinckel.
    22 - Zie no. 4385.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]