Excellentissime et illustrissime domine,
Factum est fedus inter regem ducemque Lotharingum2 XXIX Martii iuratumque solenniter ab utroque in aede S. Germani, ubi rex agebat, inter vespertinas preces II Aprilis, quo die dux cum rege erat pransus. Mutata quaedam de iis, quae nuper scripseram.3 Nam Lamotta duci concessa est. Emit autem rex a duce tria loca vicina Galliae, Stenaium, Clarimontem, Iamoisium. Rex pro pretio dat reditus annuos duci. De pecunia ad alimenta uxoris4 deque Marsalio res manet, ut ante convenerat. De matrimonio iudicium papae permittitur.
Reginae Angliae dissuasit rex frater, ne tam turbido Angliae statu discedat e regno. Ea honesta species recusandi fuit. Regina, regis mater,5 videtur in Italiam itura, non quidem in Ethruriam - minime enim id velit dux Ethruriae6 -, sed in aliquam papae urbem, puta Bononiam.
In Catalania ad Caprae Montem Hispani sexcenti ex iis, qui cum admirante Castellae7 venerant, a Gallis caesi sunt. De motu Barii in regno Neapolitano nihil hic certi intelligimus. Cremonae seditionis semina fuere aliqua, sed evanida.
Omnes Itali, Angli aliique avide exspectant, quid hoc tempore factura sit Suedia. Inde enim pendere putantur fata nunc orbis christiani.
208
Parlamentum Angliae cognoscere voluit postulata electoris.8 Sed multum discordes animi regis Angliae et parlamenti. Deinde in Maium mensem dictus dies colloquio cum Bavaricis et quod ex Anglia nemo ivit, [qui] cum Suedia aut cum Gallia de federe agit, faciunt, ne quid sperem boni.
Batavi in re Portugalliae lente se commovent bella Hispaniae versuri in suam occasionem per Indiam Brasiliamque. Quo maiores nunc res in motu sunt, eo magis seria prece Deum veneror, etc.
Lutetiae, XXVIII Martii/VI Aprilis MDCXLI.
Sedanum a commerciis Galliae seclusum in metu est insuper. A Bruxella ad urbem tutandam duci Bullionio auxilia offerri certum est. Sed iis si utatur dux, bona sua, quae in Gallia magna sunt, amittet et praefecturam in Batavis; si autem non utitur, cogetur imperata facere. Par ferme motus Genevae. Contra ducem Valettam9 pergunt citationes. Dux Lotharingus larem figet Barrae.
Discimus a Rosa10 captam Gemundam ad Moenum pontemque inibi ab eo strui; Kelhemum coire caesarianas et Bavaricas copias; marchionem Breszaeum, marescalli filium,11 cum navibus ac milite mitti Portugalliam. Spem autem esse Portugallis ope navium Batavicarum et Gallicarum intercipere classem Hispanorum argentariam.
Princeps Condaeus abiit in propinqua Hispaniae loca. Rex matri, si in Italiam eat, dabit ducenta millia scutatorum annua. Caleti in urbem multum commeatus congeritur. Apud Abbatisvillam Millereius,12 apud Catalaunum Castillionaeus13 suos colligunt exercitus. Is, qui est ducis Lotharingi, augebitur ad octo millia, quibus omnibus stipendia erunt a rege.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Foedus cum Lotharingo iuratum; eius conditiones. Praetextus, quo adventus reginae Anglicae impeditus. Varia nova. Bulionii sors anceps.