425
Excellentissime et illustrissime domine,
D. Spiringius2 residentis habens nomen plures et graviores controversias de honoribus habuit quam ego. Quare non in nominum commutatione remedium mihi situm videtur, sed in eo, ut praescripta habeamus - durum enim sit, utrum facias, accusari posse - et ut in iis praescriptis defendamur. Nam si hoc tempore Suedia dignitatem suam tueri nequit tam secundo eius Marte, tam desideratis federibus, quando potent? Videamus, quid reges Galliae, quid Hispaniae ubique pro legatis suis faciant; plenae sunt historiae, pleni epistolarum editarum libri. Haec dico Suediae causa pro ea, quam ipsi debeo, fide. Nam me quod attinet, satis magnum semper habebo solatium in conscientia impleti, quantum in me erit,3 muneris.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam et in hac vita et in aeternum sospitet.
Lutetiae, XVII/XXVII Iulii anni MDCXLI.
Melchiori Junge,4 qui literas ad me Sublimitatis tuae5 attulit, nulla in parte mea opera deerit; nec aliis, qui mihi a Sublimitate tua commendabuntur.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Suediae non iustos honores haberi queritur et residenti motas controversias. Ratio quoque adparet, cur ex legatione primi ordinis sit dimissus.