Mi frater,
Plane et sine ulla excusatione id faciendum est, quod Blavio significasti, ut errata2 diligentissime corrigantur meo sumtu et ut index, qui in multis partibus sensus continet a meis diversissimos, ab omnibus tam missis quam mittendis exemplaribus auferatur. Alioqui faciam,
506
ut norint omnes iniuriam mihi insignem fieri. Valde placet et nostra ad Philemonem et excerpta de rege S. Ludovico3 poni post nostra Annotata de Iure belli et pacis.Blanckiae liber4 fidei nostrae commissus est. Itaque ego et uxor mea editionem procurare debemus aut in Hollandia aut in Zelandia. Puto veterum libellos, qui accedent ei,5 prius edere futuros. Lonii filius6 si huc venerit, ut seret, ita metet.
Bapalma obsidetur a Gallis. In Portugallia ingens fuit contra regem, reginam ac liberos eorum coniuratio7 per confessionem detecta. Guisii imago heri decollata est; bona regi addicta.
Resaluta, quaeso, matrem, D. Dussenum,8 tuam, tuos et amicos.
Overbekius,9 qui Hamburgi est, scripsit ad me id agi, ut rescindantur quae me suasore transacta et in iudicium deducta fuere. Fidem meam implorat monetque pollicitum me meum consilium ei non defore. Velim scire, quo loco res sit et quae spes concordiae, ut videam, quid mihi sit agendum.
A Blaviis ita male tractatus sum, ut multum eis credere non audeam. Lucanus10 et poemata11 et nostra ad Ius12 et Anthologia13 ubivis aut in Batavia aut in Gallia aut alibi possunt edi. De theologicis14 sum sollicitus. Multae insidiae sunt bonis. Sed in monte Domini providebitur.15 Is nos omnes regat ac sospitet.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 14 Septembris 1641.