Frater optime,
Scripsimus ad Blavium2 de recudendo indice et erratis3 iuxta tuum praescriptum, quod ille facturum se recepit. Ego vicissim dixi me, ubi omnia ex animi tui sententia correcta esse constiterit, non amplius intercessurum, quominus liber publice divendatur, qui iam in aliis regionibus prostat. Blavii culpa nulla est in concinnatione indicis, quem Bremio4 concredidit, ut et omnia sua Vossius,5 nisi quod ipse praesens multa addit, alia detrahit, omnia corrigit.
Quae ex Ioinvillio de S.to Ludovico6 denuo misisti, profecto digna sunt quae legantur et eum decent, qui sancti titulum meritus fuerit.
Anthologiam7 ubi remitti velis, quaeso, indica, nisi etiamnum mutes consilium. Lucanum8 habet Blavius, quem ego urgere non desinam. De poematis,9 quae etiamnum in mea sunt potestate, amplius cogitabo.
Nova, quae ex Catalonia nuntiantur, parum prospera sunt et vereor, ne sint praesagia eorum, quae alibi hoc anno secutura sunt. Certe nihil hic magni a nostris gestum iri vergente ad pluvias autumno facile crediderim.
Regina mater10 iterum in Zelandia appulit, inde Dordracum et tandem Coloniam petitura. Non male quidam eam cometae assimilabat, quod, quocunque venerit, discordias, factiones, arma, strages portendat aut faciat.
Si quid in negotio communis ecclesiarum concordiae in Galliis promovetur, de eo ex te edoceri velim. Hic Ordines Foederati placitum atrox in papistas cuderunt,11 quod Arsenii,12
512
ut praesidis, nomen prae se feret. Id ego Hollandiae rectoribus placere miror. Continet enim quaedam, quibus ius patriae imminui et plus nimio Foederatis tribui videtur. Caeterum nondum est publicatum. Iudicabis facile et hoc nomine tua alieno tempore proditura.Interea Deus Opt. Max. te, uxorem, filiam,13 filios14 diu nobis servet incolumes. Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XVI Septembris 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 29 Sept. 1641.
En in dorso: 16 Sept. 1641 W. de Groot.