519
Gaudeo, mi frater, te et D. Vergoesium2 - cui exemplar dandum erit libri nostri,3 ut et D. Mario4 - remedium invenisse isti malo de indice, quod me non parum torquebat.
Mandata ista regis Ludovici5 sunt quidem et in Historia Ioinvillii, unde alteram particulam excerpsi, quam post id ad te misi, sed nomen Ioinvillii non apposui, quia illa mandata perscripta sunt in actis Collegii Rationalium in hac urbe et edita cum paraphrasi.6 Ioinvillius ille senescallus Campaniae fuit et itineris in Aegyptum regi S. Ludovico perpetuus comes.
Epigramma Graecum, quod nuper miseram,7 sic habebat:
Κλαῖε Δαημοσύνη, Καμεράριον εἰσορόωσα, Πλοῦτος ὅτι φρενοπλὴξ εἷο πλέον δύναται.Bapalmam se brevi habituram sperant Galli. Aira nondum ita esurit, ut de deditione cogitet.
Feudalem quaestionem quod attinet,8 videtur mihi in feudo, quod a paterna linea venerat, mater9 spectanda non ut mater ultimi possessoris,10 sed ut sanguine iuncta. Sed est quaestio disquisitu digna.
Bapalma capta est. De Conisio idem speratur. Lamboius11 Basseam et Lensam armis repetit. Dux Lotharingius optat privatus vivere. Rex pacta cum ipso facta publicavit.12
Vale, mi frater.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
12 Septembris 1641.
Saluta uxorem, matrem, liberos.