Frater optime,
Spero nos hodie aut certe hac septimana accepturos a Blavio ea, quae in indice recusa sunt, atque ita tandem proditurum opus2 nimis diu desideratum. De impressione aliorum operum postea cogitabimus, ubi haec tela erit detexta. Ubi exemplaria accepero, tradam ea amicis et pariter Blavio mittam quae ad Ius belli et pacis addenda nuper misisti.3 Nam ea, quae ad Philemonem commentatus es,4 iam habet. Carmen Graecum5 iam satis capio idque ita verti:
Doctrina aspectu Camerarî percita plorat, Vis sua quod gazis est minor illicibus.Sed cogita, quomodo id non putet in contumeliam sui scriptum qui hic vivit6 et quomodo sine
546
eius offensa vulgari possit. Ego certe interea elegans epigramma mihi soli servabo, donec aliter iusseris.Pro iis, quae de Bapalma et Aira scribis,7 gratias habeo. Illud solum reponam accepisse me a Losecatio nostro8 litteras e castris principis9 scriptas 26 huius mensis, quibus narrat pridie eius diei multo mane hostes cum sex turmis equitum et trecentis circiter peditibus confisos viginti aliis turmis, quae receptum iuvarent, irrupisse in castra principis, ubi equitum erat statio, ibique cepisse ductorem turmae, dominum in Rummen,10 et alterius turmae optionem11 cum octuaginta circiter equis et vexillo militari caesis nostrorum non multis, aliquot quoque e suis desideratis; quod nisi ductores turmae Somerius et Bacxius12 ingruentes illico repressissent, certum est omnes, qui sub principe Talmontio13 erant equites, quos a reliquis rivus haud magnus separabat, occidione deleri potuisse.
Nunc hic iterum de pace communi rumores increbrescunt occasione sumta ex litteris regis Galliarum,14 quibus eam ad rem legatos a nostris Monasterium mitti postulat; sed haec tu optime nosti. Si Sueci Salvium15 non mittunt, velim te illuc mitti, ut tanto nobis sis vicinior forte et hac transiturus.
Prodiit his diebus haec de Lingua Hellenistica dissertatio16 a Voetio - ut Vossius17 iudicat - scripta, quam non ingratam tibi fore confido ideoque his litteris inclusi.
Uxori iam non scribam. Tibi interea, ipsi filiaeque18 firmam opto valetudinem. Salutant te uxor mea liberique et imprimis mater.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae Comitis, XXX Sept. 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 9 Oct.
En in dorso: 30 Sept. 1641 W. de Groot.