eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    634

    5474. 1641 november 23. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Ad D. Gothofredum2 literae bene curatae sunt semperque mihi summae erit curae quicquid ill. Dom. vestrae gratum esse intellexero. Non dubito, quin et ipse et amici alii laboraturi sint in colligendis virorum doctorum epistolis.

    Torstensonium3 podagra retinere videtur. Tum vero et Gottingae metuo et Erfurto, quorum si fit damnum, magna nostris Germaniae pars intercluditur. Nec placet mihi exercitus Suedicus tam diu sine duce et pecuniae tenues. Praeterea Goslariensia colloquia,4 quanquam nihil ibi actum hactenus intelligo, non sinunt me esse securum. Si Lunaeburgici nutant, difficile erit retinere Hassicam;5 cui nonnihil diffidere se ostendunt Galli, eo quod debitam a Septembri pecuniam adhuc retinent.

    Hohentwilum obsideri intelligimus ab octo millibus, ire eodem Mercium,6 exspectari et Croatas et fossores a Tiroli. Ego tamen si fides sit in defensoribus, quid metuendum magnopere sit, non video. Si tamen res aliter cadit, etiam alia ad utramque Rheni ripam in periculo erunt, Lotharingo copias suas habente in agris Palatinis et Nassaviis, Helvetiis vero pontificiis plus solito vela vertentibus ad Hispaniae auras, quae dando privatim, promittendo in publicum quaerit eos et a Galliae et a protestantium Helvetiorum amicitia abducere.

    Dux Lotharingus semper nova pacta cum Gallis tentat aitque se ideo et militem et machinas remisisse Theodonisvillam, quod oppugnare nollet loca, quae Galliae armis tenentur, quasi imperatori militare possit sine Galliae noxa.

    Cardinalis Hispani7 mors multum perturbat res Belgicas. Successores ei rumoribus destinantur princeps Thomas, princeps Casimirus, maxime vero archidux Leopoldus.8 Interim septemviri res gubernant, in quibus sunt archiepiscopus Machliniae, Melos, Rosa, Cantelmus, Fontanus.9 Saepe tales interpraefecturae Hispani rebus nocuere et nunc nocent. Miles agro gravis est, oppida implentur praesidiis. Tum eae res, tum diffugia ob defectum stipendii et commeatus arctos, morbi praeterea atterunt exercitum qui ad Airam est, opera vero labefecit amnium exundatio, quae cuncta spem fecere regi ad urbem pervadendi; parantur itineri pedes, vicina nobilitas et equites imposituri equis bonam vim commeatuum, unde se et alios alant. Speratur bonus successus.

    At Perpiniano et Salsae commeatus intulere Hispani per Rosarum portum imminentque et Leridae et Bellaqueriae.10

    Granseius11 ad Metim aliquid habet militis nec multum ad Laufenburgum Erlachius.12

    Quae hic de Anglia, Scotia, Hibernia nuntiantur, eiusmodi sunt, ut nihil magni nos spera-

    635

    re sinant pro domo Palatina, quanquam non ignaros saepe bella externa remedio fuisse adversus discordias civiles.

    Parmensis13 amisso ducatu Castri caetera tuetur ut potest. Non concessere ei Helvetiorum pontificii militem illis in locis scribere.

    Baro Iohannes Oxenstierna ante ver, puto, non transibit mare. Rex quoque, sicut inducias forte non sit recusaturus, ita paci iniiciet quas poterit moras sive de Treviris sive de diplomate pro Batavis14 disputando atque interim qui apud Batavos res Gallicas agunt,15 tentabunt principis,16 procerum, plebis animos. Ego, qui eo semper fui animo, ut pacem potius quam bellum optarem, Deum oro, ut rerum potentibus inspiret placida cogitata, per quae plebs innocens tandem tot malis liberetur.

    Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 13/23 Novembris MDCXLI.

     

    Inter Venetos et Turcas iterum hostilia coepere in Dalmatia Turcis caesis ducentis, qui agrum Veneti iuris populabantur. Dux Parmensis cum nec apud Venetos militem reperire potuerit, dicitur facturus quae iubet papa. In Casale rursus illati commeatus. At cardinalis Sabaudus recepit S. Stephanum, Pagiettum, Pernam.17 Nunc hibernaturi eunt Galli apud Chivasium, Hispanici apud Alexandriam.

    Comitatenses Burgundi cepere oppidulum Savagiam et arcem Rupisfortis.18

    Ducis Guisii bona et ecclesiastici reditus, quos maximos habuit, distribuuntur in homines in aula gratiosos. Rex vestem sumit lugubrem ob cardinalis Hispani mortem.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 20/30 Novemb. 1641.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 307. Gedrukt Epist., p. 695 no. 1537.
    2 - Théodore Godefroy (no. 5447 n. 21).
    3 - Lennart Torstensson (no. 5176 n. 4) kwam eind november 1641 bij het leger aan.
    4 - Sinds 7 oktober confereerden te Goslar onderhandelaars namens de keizer en Braunschweig-Lüneburg.
    5 - Amalia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, land gravin-regentes van Hessen-Kassel.
    6 - Franz, vrijheer van Mercy (± 1597-1645), generaal in dienst van Beieren. Vgl. ADB XXI, p. 414-419; BNB XIV, kol. 452-456.
    7 - De kardinaal-infante Ferdinand van Oostenrijk was op 9 november overleden.
    8 - Noch Tommaso Francesco van Savoye noch Jan II Kazimierz van Polen noch aartshertog Leopold Wilhelm werd Spaans goeverneur van de Zuidelijke Nederlanden, maar Francisco de Mello, graaf van Assúmar, markies van Tor de Laguna (no. 5041 n. 17).
    9 - Jacques Boonen (1573-1655), aartsbisschop van Mechelen, bovengenoemde Francisco de Mello, Pierre Roose (1585-1673), Andrea Cantelmo (no. 5169 n. 17) en Paul-Bernard, graaf van Fontaine (no. 5169 n. 16).
    10 - Balaguer ligt ten noordoosten van Lérida.
    11 - Jacques Rouxel de Médavy, graaf van Grancey (no. 5323 n. 11).
    12 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15).
    13 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    14 - De paspoorten voor de Staatse afgevaardigden ter vredesconferentie.
    15 - Mathieu Coignet, sieur de La Thuillerie, en de ambassade-secretaris Jean Brasset (no. 5023 n. 10) en Godefroi d'Estrades (no. 5161 n. 17).
    16 - Frederik Hendrik.
    17 - Kardinaal Maurizio van Savoye heroverde Santo Stefano Belbo, Poggietto en Perna in de streek Le Langhe.
    18 - Savage la Villette en Rochefort.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]