Frater optime,
Dissertationem de origine gentium Americanarum2 ad Blavium mittam, ut, si quid ipse super ea re monendum habeat, moneat, sin minus, editionem maturet. Monueram eum nuper
84
de mittendo Panegyrico Barlaei,3 quod, quia ipse ad te misit, eum ista cura exsolvam. In Stridenii4 causa si quid in posterum agatur, faciam te certiorem. Epitaphium tuum5 in mentem mihi revocavit illud senioris Debyaei:6 Est aliquis qui, cum se dulcia vendere dicat Mella, dat emtori virus et arsenicum.De editione eorum, quae privatim te concernunt,7 non dissentio. Caeterum, ut me Stridenio8 et Delfensibus, imprimis Dusseno avunculo9 - quibus eam minus gratam fore iudico, quia ipsi inibi nominabuntur - , excusare possim, rogo per alium eam rem curari iubeas. Ego exempla eorum, quae penes me sunt, vel tibi mittam vel alii tradam ubi iusseris. De Iure belli et pacis10 necdum quicquam intelligo. Vereor Blavium aegre laturum, quod tua in Vetus Testamentum11 non sit impressurus quodque Annotata ad Cassandrum cum annexis a se iam praelo subiecta praeceperint alii.12
Rogavit me dominus Utenbogardus,13 ut ex te quaererem, quomodo se defuncti Trezelii res haberent et quae quantaque creditoribus solutionis spes sit; est enim ille Remonstrantium Societati debitor ad quindena circiter florenorum millia ex Tileni legato.14 Qua in re si quid ope aut consilio iuvare possis opus pium teque dignum praestiteris. De exemplari ad magnum Suediae cancellarium meminero et Stridenio unum ut detur curabo.15 Quod de filio maiore scribis,16 dolet mihi et tuo et illius nomine. Minor17 iam ad exercitum rediit, cui fraudi esse non poterit quod tantillo tempore amicos invisit. Pro medii filii18 votis tam diu me intercessurum spero, etiamsi molestus tibi esse videar, donec exoravero. Nam et illa id meretur neque ipse aliter conscientiae satisfacere potest.
85
Interea et hoc prope oblitus fui scribere, Blavium ob impressos Crellii libros in mulctam mille et ducentorum florenorum incidisse ipsosque libros, ad quingentos circiter, Amstelodami ex decreto magistratus exustos.19
De rebus Anglicis aliquid adderem, quomodo regis Privatum Consilium a parlamento exauctoratum sit eiusque vis in dandis mandatis imminuta20 et quod Joachimicus21 cum bona parlamenti voluntate et ex Ordinum hic praescripto intercessorem acturus sit, nisi haec omnia aliunde melius intelligeres.
Quare desinam teque tuosque omnes divinae protectioni commendabo,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, Xo Februarii, meo die natali,22 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 19 Febr.
En in dorso: 10 Febr. 1642 W. de Groot.