180
Mi frater,
Accepi illa per Salengrium.2 Legam cum otio. Ipsum nondum vidi, ideo quod occupatus eram cum ad nos venit, caeteroqui benigne excepturus quoscumque commendaveris, qui modo non nimium erunt inciviles. Carmina haec de organo probo.3 Ex hoc specimine disci potest quis sit ille spiritus.4 Mirum est, sicut dicebat rex Jacobus, quod non in caput incedant, quia papistae incedunt in pedes. Vitriarius ille5 mihi non displicet. Ingenio valet, et, quae ab aliis didicit, eis recte utitur.
Domini Utenbogardi iudicium de Caraffae locis non impedio quominus sequaris.6 Dissertatio Americana hic edetur.7 Idem fiet de nostris ad Ius, si circa mea pigrescit Blavius.8 A cardinali Riceliaco in re pacis ecclesiasticae nihil exspectandum est, nisi prius pax regnorum fiat. Aegrotavit; nunc revalescit. Velim Deus mentem hanc ei indat, ut futura cogitet.
Graswinckelius id defendit quod verum est.9 Loquuntur id edicta Caroli V nunquam abolita10 et quae secundum huius temporis leges aboleri nequeunt, nisi in Conventu Ordinum Hollandiae post legitimam deliberationem.
Parlamentariorum in Anglia miror audaciam. Deus aliquando visitabit. Illud de pecunia propter nuptias promissa virgini Anglicanae, miror quo sit iturum. Et avebo cognoscere quae super ea de re in deliberationem aut decreta venient.11
Colubrum machinis verberatur.12 Rex et cardinalis revalescunt, rex a podagra, cardinalis ab inflammatione brachii. Medini-Sidonius ita se purgavit, ut ducturus sit exercitum contra Portugallos. Cardinalis Sabaudus a Roma permissum accepit, ut ducat fratris filiam. Parmensis negotium nondum compositum est.
181
Vale, mi frater, cum optima matre et coniuge et liberis et amicis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 12 Aprilis 1642.
Prooemia Riveti rogo ad me mittas, ubi primum poteris.13