eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5699. 1642 april 28. Van W. de Groot.1

    Frater optime,

    Prodiit iam libellus Laurentii, cui titulum fecit ‘Grotius papizans’.2 Sed is talis est, ut [non] ab eo quicquam tibi sit metuendum. Incipit in praefatione sua a tua sententia, pro qua praesumendum putat. Deinde ea recenset, quae a te contra Calvinum, Genevenses, pastores Amstelodamenses aliosque acerbius scripta iudicat. Deinde ipsas materias per singula tractat capita et, ubi de ieiunio agitur, citat illud vernaculum ‘Hij is soo aengenaem als den eersten dach in de vasten’ et postea loquitur ‘van paescheyeren’.3 Videtur aliquando pungere velle, sed homo non malus sane, caret dente. Ego libellum tanti non credidi, ut ad te per tabellarium mitterem. Ubi amici venient, eum accipies.

    Libri tui de Iure belli et pacis iamdudum Roterodami in navim sunt impositi, ut ad te deferantur per nautam Aris Gerrits Ruyt, qui eos Rothomagi viduae Treselianae tradet.4

    Riveto tam cito paratum esse responsum lubens intelligo.5 Interea et hoc scire debes, Riveto aliquid tale suboluisse. Nam ex familiaribus eius accepi respondisse te iam nunc et typographo commendatam editionem; quod unde habere potuerit, nescio.6 Tu, quaeso, fidem amicorum examina. Utenbogardo quae iusseras dixi et salutem tuo nomine detuli. Scribit ipse ad te has litteras7 magna difficultate, ita caecutiunt oculi, exaratas.

    205

    E Suedia aequas te de Annotatis litteras accepisse laetor.8 Spero malevolorum non tantam fore potentiam, ut tibi noceant. Quod si quid tale accidat, fortiter, ut scribis, ferendum.

    De editione privatorum9 cum Reygersbergio colloquar, ut ipse quod habet contribuat. Veldius10 mea causa vix quicquam facturus est, utpote collega iam meus et advocatus Curiae, qui iam maioribus se destinat curis.

    De filio maiore11 quod scribis, aegre mihi est, nec scio quid vir eius aetatis, eorum studiorum, quotidie possit agere, nisi libros inspiciat. De minore12 duobus his mensibus nihil intelleximus, quod mirum nobis accidit. Solet enim satis diligens esse scriptor litterarum. Medius filius loquitur saepiuscule de orandis mecum causis et facturum puto. Caeterum cogitationes matrimoniales eum ita distinent, ut sui iuris non sit. Quod per amicos Amstelodamenses egeris, an ibi in aliquo honesto possit esse opere, sane laudo. Caeterum ut sine ea quam amat illuc abeat, sperandum non est. Rogo te iterum iterumque de ea re cogites, ut filio eam, quam ipse, et illa vicissim ipsum, deperit, ducendi potestatem facias; quod nisi fiat, omnino de ipso actum est.13 Id tu, qui semper te benignum tuis patrem praestitisti, quaeso, caveas et nostrae, ut soles, intercessioni hoc unicum tribuas.

    Deus interea tibi inspiret consilia salutaria teque diu nobis et familiae tuae servet incolumem,

    tibi obsequentissimus frater,
    Guilielmus Grotius.

    Raptim. Hagae, XXVIII Aprilis 1642.

    Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Maii.

    En in dorso: 28 Aprilis 1642 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA, Eerste afd., coll. Hugo de Groot, aanw. 1911 XXIII no. 24, 241. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 5684, beantw. d. no. 5713.
    2 - Het werk van Jacob Laurentius (1586-1644), predikant te Amsterdam sinds 1621 (BWPGN V, p. 623-631).
    3 - Hugo Grotius papizans, p. 72.
    4 - BG no. 571; Henrickgen Aelbrechts van Leuningen, sinds november 1641 weduwe van Daniel Tresel, koopman te Rouaan.
    5 - De Animadversiones op de Animadversiones van André Rivet (BG nos. 1172 en 1175).
    6 - Tegenover zijn vrienden sprak Rivet allerlei vreemde vermoedens uit; vgl. Bots-Leroy, Corresp. Rivet-Sarrau I, p. 112 en p. 128.
    7 - Het bijgesloten schrijven van Johannes Wtenbogaert ontbreekt.
    8 - De brief die Gustaf Rosenhane in januari 1642 aan Grotius had geschreven, no. 5547.
    9 - De uitgave van de Autentycque stucken, raeckende de saecke van den heer Hugo de Groot... (BG no. 889).
    10 - Grotius' voormalige dienaar, de onlangs tot de advocatuur toegelaten Willem Cornelisz. van Velden (Den Haag, ARA, Hof van Holland, inv. no. 5943, f. 88, dd. 8 maart 1642).
    11 - Cornelis de Groot kon in Parijs geen passend werk vinden.
    12 - Dirk de Groot diende in het leger van maarschalk Guébriant.
    13 - Grotius wilde niets weten van de huwelijksplannen van zijn zoon Pieter.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]