eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    6275. 1643 juni 22. Van H. Appelboom.1

    Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone magne,

    Rediit ad nos per Angliam professor magister Ericus Gabrielis Emporagrius,2 qui nunquam satis depredicare potest celsas virtutes et summam Excellentiae vestrae in ipsum gratiam, pro qua se aeternum Excellentiae vestrae obligatum profitetur. Multum etiam de singulari Excellentiae vestrae in me favore nuntiavit, quod quamvis mihi novum non fuit, attamen tanta me affecit voluptate ut non potuerim, quin prisca confidentia iterum atque iterum meam tenuitatem Excellentiae vestrae commendarem atque rogarem a Deo Ter Optimo Maximo ut Excellentia vestra diu orbi christiano superstes maneat mihique faveat, qui dum spiritus hos regit artus, maneo, illustrissime et excellentissime domine,

    illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servitor,
    H. Appelboom.

    Amstelodami, 22 Iunii 1643.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 1 Iulii.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA, Eerste afd., coll. Hugo de Groot, aanw. 1911 XXIII no. 15 (1643, 4). Eigenh. oorspr. Antw. op nos. 6250, beantw. d. no. 6301.
    2 - De Zweedse theoloog Erik Gabrielsson Emporagrius was na zijn bezoek aan Parijs (maart-april 1643) naar Engeland gegaan; zie nos. 6210 en 6290.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]