Illustrissime et excellentissime domine legate, domine observandissime,
Optatissimas literas Excellentiae vestrae recte accepi.
Ex literis e Suedia nihil novi iam habui praeterquam quod annus ibi fertilis et mora frigoris vehementia caloris ita compensata est, ut intra trimestrem et sementem fecerint et messem con[di]derint.
Sacrae regiae Maiestatis legati illustrissimi Johannes Oxenstierna et Salvius Mundam 23 Augusti intrarunt,2 ubi conventum reliquorum interessentium legatorum opperiuntur. Dominus Schering Rosenhane Osnabruggam festinavit ibique residet.3 Eodem serenissimi regis Daniae legati4 et Braunsvicenses5 venerunt. Dioecesis et urbis Hildesheimensis legati de neutralitate adipiscenda laborant. Coningsmarkius Ostervichium6 cepit.
Illustrissimus dominus Ericus Oxenstierna Axelii7 Groningiam advenit, cras ut ex literis eius hic Amstelodami affuturus.8
Hisce Excellentiam vestram divinae protectioni devotus commendo, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae obsequentissimus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 21 Septembris 1643.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 3 Nov.