Illustris domine,
Duo sunt quae in filii mei infortunio me impulerunt ut ad Illustritatem vestram confugerem, notitia olim Lutetiae contracta, et quod ipsam mei cum benevolentia quadam fuisse memorem ex domino marescallo Hornio2 intellexi. Quod autem precor et in quod notam mihi humanitatem imploro hoc est, ut filio meo Diderico Grotio Crayenburgico,3 nunc belli sorte apud vos captivo, quamprimum ad nos venire liceat, ut quae ei vita in posterum capescenda sit una deliberemus. Eam ad rem si Illustritati vestrae placeat nobis esse auxilio, et patrem illa sibi et filium summi beneficii sensu perpetuum devinxerit; quodsi qua in re ipsi vicissim possim gratum facere, id vero mihi sit gratissimum.
Deus, illustris domine, Illustritati vestrae semper favens adsit,
Illustritati vestrae servire paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 9/19 Ianuarii 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Ketnero.