Mi frater,
Dominum Utenbogardum velim et salutes et urgeas.2 Debet hoc posteritati, ut quod longa aetate non studiis tantum, sed et experientia ad pacem ecclesiae utile didicit, id ne secum auferat. Tum vero,
Fortem facit vicina libertas senem.3Minimus filiorum puto brevi libertatis erit compos,4 quandoquidem de omnibus qui Galliae militarunt permutatione facta liberandis Bruxellae convenit.5 Maximus natu, sive bellum maneat in Italia, sive pax fiat, sperat se in Veneticis stipendiis fore.6
Res per Daniam nobis prosperae sunt,7 sed quo magis procedent eo plus nobis creabunt invidiae. Sed πϱὸς τὸν ἔχονθ᾽ ὁ φθόνος ἕϱπει.8 Chavigniacus in dignitate veteri manet, pars consilii arctioris, sed sine rerum actu.9 Papa paulum revaluit,10 sed non est ut diu vivat et senex et aegro corpore.
Groenewegium non vidimus, nec scimus ubi sit.11 Poteritis ei mittere literas ad uxorem meam.12
151
Deus vobis adsit omnibus,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
20 Februarii 1644.