Frater optime,
Serio cum domino Utenbogardo egi ut cogitationes de concordia ecclesiarum suas scripto velit mandare,2 sed ille ex visus defectu impossibilitatem obtendit. Ego illi meam operam obtuli, ut quae dictare vellet exciperem, sed nihil profeci; dixit tamen se amplius deliberaturum. Pro iis quae de minore filio scribis gratias habeo,3 et spero non inutilem illi fore tuam scriptionem.
Hic nihil fere geritur, nisi quod princeps legatos Gallicos convivio excepit opipare et quod iam ab Avausio hoc vespere vicissim excipitur.4 Dani e Jutlandia copias omnes exegere Sueci et iam putantur Funiae imminere et, nisi propere ab imperatore mittuntur
118
suppetiae, actum est.5 Legati nostri in Angliam recte pervenere; ecquid ibi effecturi sint dies docebit.6 Miror me in tuis litteris nihil de pontificis aut morte aut morbo et Chavigniaci casu intelligere.7Est Parisiis filius cognati nostri Petri Groenewegii, qui iam in cohorte regis praetoria meret.8 Rogavit me eius mater ut si qua in re illi possis benefacere aut consilio iuvare, id ne dedigneris.
Deus te, tuam, tuos diu sospitet. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, VIII Februarii, propridie natalem meum,9 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 15 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 17 [Febr.]
En in dorso: 8 Febr. 1644 W. de Groot.