Mi frater,
Gaudeo libros quos ad te miseram non inutiles visos domino Vossio.2 Velim talium aut multa ad vos exempla mitti, aut ipsos libros transcudi.
De filio minimo scripsi quid acceperim. Ex eo intelligo novis ipsius literis non eum, ut exspectabat, Tubinga alio translatum,3 sed ibi adhuc esse et libertatis spem habere aliquam,4 quanquam praedicante duce Bavaro se captivos non dimissurum ante anni exitum.
59
Videntur5 mihi6 aula Anglica et parlamentarii ita dissidere animis et eas habere vires, domi utrique, tum illi ex Hibernia, haec ex Scotia, ut facile ad pacem se sint versuri, praesertim cum multi apud eos attra bile agitentur ac proinde et suspicaces sint et pertinaces.
Deus desperatis rebus exitus det bonos, et tibi tuisque prosperrima omnia,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
23 Ianuarii 1644.
Velim ad me mittas documenta quae misimus de legato quod Diderico relictum est, et eum fuisse inter domesticos nobiles quo tempore mortuus est dux Bernhardus.7 Rogo te dominum Utenbogardum moneas, ut meminerit eorum de quibus ad te scripsi aliquoties.8 Editiones nostras spero tibi cordi fore.9