Frater optime,
Scripsi nuper Amstelodamo, quo ad visendos liberos2 et amicos excurreram per has ferias in dies aliquot. Nunc postquam domum et ad consueta munia redii, iterum Haga scribo, vel in hoc ut valere me intelligas; nihil enim iam se mihi offert quod alicuius sit momenti. Praedestinatum et Horas canonicas Amstelodami reliqui;3 utrumque librum probat Vossius, sed an editurus sit Blavius nescio. Certe ei tradi curavi ea spe; quae si decollat, ad me redeant volo.
Miror quod nondum tibi de minore filio4 certi quid constat post tantum temporis intervallum, neque enim iam coniecturae sufficiunt, cum Parisiis sit Ranzovius5 aliique quibus belli pepercit alea.
Legati nostri hac septimana Angliam petituri dicuntur,6 quanquam ego iis rumori-
35
bus vix audeo fidere. Parum procedunt ea quae illic molitur Harcurtius.7Pro voto in hunc quem iam inchoavimus annum gratias tibi ago maximas, Deumque vicissim oro, ut te nobis nostrisque diu sospitet,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XI Ianuarii 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 22 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 20 Ian.
En in dorso: 11 Ian. 1644 W. de Groot.