[Mi frater,]
Haec sunt quae cursim observavi.2 Neque enim ordine perlegi editionem ultimam. Optant multi ut praeter editionem in octavo, commodam iter facientibus, alia fiat in folio pro senibus et bibliothecas splendidas exstruentibus. Censeo autem annotata non inserenda textui, sed ponenda seorsim, aut post sua capita,3 aut fine totius operis, ut fecit Lipsius.4 In rebus nihil habeo quod mutem. Typographica errata collatis editionibus facile deprehendentur.
Nostra ad Testamentum Vetus non multum absunt a fine.5 In Maccabaicis enim versamur. Illa ad Novum describuntur.6 De historiis et Gothicis et Batavicis delibero.7 De Latio8 quid nobis faciendum sit, cogitate.
Suedos quod in Danum fecere,9 id necessario eos fecisse credo. Magna ibi res agitur. Rixa hic magis dormit quam exstincta est. Ignotus quidam in Area Regali, ubi statua est Ludovici XIII, hanc posuit inscriptionem: ‘Henricus Guisius aulico molimine ad duellum vocatus et in arenam regiam ductus Colinaeum antiquum religionis et Guisianae gentis hostem debellavit, inflexit et inermem reliquit anno Domini 1643’.
40
Filius noster Didericus ad nos scripsit Tubinga.10 Sed inde alio erat ducendus, et puto Ingolstadium. Ait se in praeda esse eius qui vicarius est Merciaci.11 Videbimus quid faciendum sit.12
Saluta tuam, tuos et amicos, et nominatim dominum Utenbogardum,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 16 Ianuarii 1644.
Bavarus minatur se diu retenturum captivos. Nos omnibus modis nitemur, ut nostrum quamprimum liberemus. Velim scire an apud Blavium aut alios multa adhuc non vendita restent exemplaria Annotationum nostrarum ad Novum Testamentum.13