Clarissime domine,
Doleo literas e Suedia interceptas2 et iter hinc Hamburgum subiacere novis periculis. Sed haec incommoda magnis commodis superantur, ita late se spargente milite nostro per Holsatiam Juttiamque, qua de re et de causis eius certiora noscere percupio, ut habeam quod percunctantibus respondeam. Multus enim de ea re hic sermo gratulantium aut invidentium. De Ragoskio nihil magni exspecto.3
In Anglia pars utraque suis fidit viribus; ea[e] quo tendunt plurimum inter se distant. Nolent parlamentarii de pace agere, nisi rex Angliae prius illum conventum agnoscat pro vero et legitimo parlamento;4 quod rex facere non potest sine magno iuris sui et episcoporum detrimento. Hiberni non pauci ad regem venere, Scoti tarde procedunt.5
Osnabrugae rex Daniae posthac aptus non erit ad conciliationem procurandam.6 Ipse potius conciliatore egebit. Poterunt pacis pararii esse Veneti. Puto fore, ut duret is qui ibi est ad pacem reperiendam conventus. Quodsi necesse sit eum dissolvi, velim id per quosvis potius quam per Suedos fiat.7 Regum negotia non viribus tantum, sed et fama constant.
Hic et pecuniae quaeruntur8 et novi milites; quorum hoc facile esset, nisi in illo altero maxima esset difficultas.
Deus, clarissime domine, Claritati vestrae det prosperrima omnia,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XXIII Ianuarii 1644.
67
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.