89
Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone magne,
Continuatur nostrorum in Holsatia successus. Fiunia tota nunc in armis dicitur.2 Deputati ducis Holsatiae Hamburgi sunt, ubi camerario nostro nomine monsieur Mortenson, qui pecuniis praeest, 100 millia imper[ialia] numerant.3 Colonellum Bauthium,4 qui ante annos, ni fallor, quatuor in Livoniam irrumpebat, captivitati nunc mancipatum in Holsatia ad marescallum mittunt nostrates. Rex Daniae in Norvegia et insulis militem colligit; misit etiam in Suediam legatos.5 Caesar expugnato Zittavio in Bohemiam, Ungariam et Silesiam hibernatum misit exercitum suum.6 Koningsmarchii copiae eunt in districtum Bremensem.7 Galliarum regis legati qui hic sunt, gratulari sibi videntur, quod hoc regis Daniae apostema iam apertum sit, ut una cum caeteris vulneribus universali remedio sanari possit.8 In Suedia multae copiae Gotheburghi, Kalmariae et Jonecopiae, quae praecipua limitanea munimenta sunt, rectorum imperia tantum expectant.9
Deum oro, ut illustrissimam Excellentiam vestram diu incolumem conservet, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae dicatissimus,
H. Appelboom.
Amstelodami, 1 Februarii 1644.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 10 Febr.