Clarissime domine,
Nunquam antehac flagrantius desideravi certos habere nuntios de iis quae nostri gerunt,2 nam et res per se magnae sunt et magna omnium agentium exspectatio. Multi
135
nobis in vicinia inimici, invidi multi et prope et procul, quo magis orandus est Deus, ut consilia, quae necessitas extorsit, prosperis donet successibus.Glacies, credo, aditus in insulas fecerit.3 Recte faciunt minutiores principum, quod se suo metiuntur pede.4 Galli metuunt, nec sine causa, ne si Dania diu Suedicos exercitus detineat, caesariani interim in Galliam incumbant.5 Et tum his tum aliis de causis pacem in isto limite restitui velint.
Parantur hic exercitus facturi in Italia,6 in Catalania, in Alsatia et in Campania. Inter Romam et Italos foederatos pax fore putatur. Dux Parmae ea de causa Venetiis est.
Deus, clarissime domine, Claritati vestrae det prospera omnia,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
XIII Februarii 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.