90
Frater optime,
Testimonium quod ante aliquod tempus ad nos miseras de Diderici servitiis duci Vinariensi praestitis,2 et excerptum e testamento ducis, continens legatum quod familiaribus reliquerat, ex mandato tuo remitto.3 Spero me brevi de liberatione filii certiora intellecturum.4 Utenbogardum conveniam et tua ipsi monita referam.5 De editionibus tuis res mihi curae erit.6
Hodie sub meridiem conflagravit templum quod in aula est Gallicum; ea strages intra tectum stetit, parietes enim adhuc supersunt et accurrentium multitudo reliqua aulae servavit.7
Si quid in Galliis novi accidat, eius ut me subinde certiorem facias, rogo.
Deus Optimus Maximus te, tuam, tuos servet incolumes,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, 1 Februarii 1644.
Adres: A monsi(eur)/monsieur G(rotius, ambas)sadeur de (la reine et) couronne de (Suede,) à (Paris.) Port.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 10 Febr.