Illustrissime et excellentissime legate, domine et patrone observandissime,
Illustrissimae Excellentiae vestrae literas 24 Septembris datas decenti cum devotione accepi, quas cum prioribus propter summam prudentiam et insignem mei favorem thesauri loco habeo.
Dux Helmius Wrangelius post felicem Pinnebergii liberationem machinationes quasdam fecit quibus Bredeburgum progrederetur, ut obsidentes Danos inde repelleret.2 Quia autem hic locus in omnibus provisus tenebatur, cursum Kylam direxit,3 civitatem occupans cum arce. Deinde cum Danorum quaedam cohortes in transitu Denneversenci ad Slesvicum4 morarentur, illuc se viribus suis contulit. Quis fuerit pugnandi exitus, ad-
20
huc in incerto est. Regia Su[e]dorum classis5 prope Rudam6 visa est ad 65 navium et pro certo affirmatur adesse in eadem classi 8000 milites. Lubeca nuntiatur 5000 milites, e classi nostra in Fiuniam transportatos,7 forti manu totam occupasse insulam. Rex Daniae praeclaros viros admirales et capitaneos decollari fecit.8 Pro certo habetur regem cum legatis Belgicis iam convenisse de libero per Sundam transitu et navigatione.9Hisce prosperrime valeat illustrissima Excellentia vestra Deo, illustrissime et excellentissime domine, fideli voto commendata,
illustrissimae Excellentiae vestrae ex animo addictissimus,
H. Appelboom.
Amstelodami, 2 Octobris 1644.
Bovenaan de brief schreef Grotius: [Rec.] 11 Oct. 1644.