Illustrissime et excellentissime legate, domine observandissime,
Expectata reprehensione rerum fallentium quae a me perscribebantur, earundem excusationem et favorabilem interpretationem e literis illustrissimae Excellentiae vestrae laetabundus percepi. Gratulor mihi hoc nomine et illustrissimae Excellentiae vestrae humanitati reus fio.
Credo praetendisse res illas falso repetitas victoriam illam insignem, quam nunc reportarunt arma nostratium maritima ductu fortissimi ducis domini Caroli Wrangelii.2 Pugnae locus fuit inter insulam Femeram et Lalandiam, ubi insignem hanc et nobilem obtinuimus victoriam. Ex 26 onerariis navibus, quae viris, tormentis aliisque necessariis egregie erant instructae, vix unam incolumem hostis retrahere potuit, adeo in hoc proelio vehemens nostrorum fuit impetus et secundus pugnae eventus. Una Patientia dicebatur, ex qua novissimo proelio ad Femeram admiralis Windius pugnabat,3 secunda nomen habet Oldenburgum et tertia Tres Leones Aquilonares. Singulae ex his 50 ex metallis tormenta portabant, reliquae captae paulo leviores 30 et quaedam 40 similia tormenta vehe-
128
bant.4 Ad 1000 hominum in hac eorum clade caesi sunt et ad mille quoque capti cum decem captis navibus iunctis duobus admiralibus Christinprisiis introducti.5 Admiralis ille qui primarius erat, quia vitam precibus efflagitare nolebat, interfectus.6 Mortui illius corpus in portu ibidem servatur. Navis illa quae Lindworm nominabatur, aliaque non minus insignis post duarum horarum incendium vi pulveris et ignis in altum iacta.7 Caeterae Danicae naves, quas fuga ex communi periculo liberabat, celeri cursu a nostris prosequutae ad Lalandiam in sabulo haerent, ita ut fere omnes certum sibi interitum contemplari coguntur. In nostra classe vix ulla capta est nec periit, et exigua nostrorum iactura est ad tantam pugnae vehementiam.8 Mortuus Danorum admiralis Joannes Ulricus unus est ex filiis regis adoptivis.9 Omnia haec extracta sunt ex propria relatione fortissimi ducis Wrangelii, qui immortale sibi nomen famamque hac occasione acquisivit. Deo debitam debemus devotionem cum seria invocatione, ut commodam hanc ex iustis armis laetitiam nobis perpetuam esse velit.Literae quae mihi e patria 8 Octobris datae perscribuntur, asserunt regem Daniae cum aliquot millibus sese duci Hornio opposuisse.10 Crebrae eruptiones fiebant totidemque conflictus. Centum et triginta globos maximorum tormentorum in castra nostratium iaculavit rex; damnum vero nostrates sensere trium tantum virorum. Cervus hostium castra transcurrit et frustra eundem sectantibus Danis intra nostratium valla captus est. Etiam equus e Dani castris exutis habenis se pro transfuga nostratibus stitit. Sunt qui laeta haec praetendere volunt.
Secunda Octobris in Nornais tribus Holmia miliaribus circa Waxholmiam humatus est desideratissimus ille heroum Claudius Flemmingius,11 quem deplorant nautae, lugent
129
cives et omnis patria lamentis prosequitur. Naves maiores in portum deductae quidem omnes in memoriam revocant fatalem tanti herois casum, sed maxime Sceptrum dicta, infelici globo bis aquam tangenti sese lavans, cum famulo in cubiculario suo circa lectum in femore transfossi. Globus in navi haerens a filiis12 in rei memoriam servatur et sepulchro appenditur. Filius Hermannus Flemmingius propter parentem et virtutem suam in magno pretio est et viceadmiralis creatus, qui architecturam et apparatum navalem magna nunc industria curat.13Admiralis Tisonius nobilitatus et magnifice donatus est a sacra regia Maiestate. Nomen eius est, ut antea indicavi, Anckerhielm, signa navis circumquaque tormenta exonerans inter duo castella.14 Habitabit posthac Gotheburgi15 sub titulo admiralis. Viceadmiralio 200 aureorum et schoutio bij nacht 150 ducatorum donata est; omnibus eius capitaneis et caeteris officiariis etiam donaria missa sunt. Anckerhelmius cepit circa littora Gothlandiae Christiani 5ti naviculam,16 vulgo ‘jacht’, 10 tormentis aeneis munitam, quam egregie ornatam sacrae regiae Maiestati obtulit. Multum hic Zelandus in Suedia amatur; aestimatur et a sacra regia Maiestate. Dum exciperet literas illustri ordini ipsum adscribentes, alloquebatur monebaturque, ut famam testimonio hoc dotatam factis superare pergeret cum illis etiam formalibus: ‘dragt U wel’. Duci Wrangelio regni senatoris dignitas promissa, si se in salo hoc autumno fortiter gesserit.17
Dani Batavos non minore quam Suedos nunc odio prosequuntur,18 quare bona vel mala nostra ex eventu huius belli etiam ad illos pertinent. Agitur enim commerciorum libertas, pro qua aut nunc dimicandum est, aut Dani arbitrio permittendum, ut pro lubitu fortunam et fata nostra dispenset.
Dies comitiis dictus 2 Octobris.19 In iis deliberabitur de mediis aut pacis ineundae aut belli prosequendi; in iis etiam regina imperium auspicabitur, quod Deus salutare nobis, ipsi gloriosum faciat.
Quia Torstensonius iam Gallasium insequitur, omnes ex Fiunnia et Zelandia copias rex duxit in Schoniam, ubi hactenus tormentis invicem pugnatum est.20 De pugna nulli adhuc certi nuntii. Ulterius bellum nisi per castra nostra et proelium non videtur posse
130
differre in ista quidem regni sui parte. Caesarei sub Gallassio ferro et fame minuuntur.21 Koningsmarchius mille quingentos equites et occidit et cepit, totidemque sarcinarum plaustra in castra Torstensoniana retulit.22Deo sit laus et gloria, qui iustis patriae armis egregiis auspiciis optimoque successu favet. Idem, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimam Excellentiam vestram diu incolumem servet, meique more solito faventem, qui semper ero,
illustrissimae Excellentiae vestrae ...
Amstelodami, 7 Novembris 1644.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 16 Nov. 1644.