Clarissime domine,
Epistolas meas excusationis alicuius egentes, ideo quod festinanter satis scribi soleant, si ex parte affectus Claritas vestra aestimat, habet cur eas faciat non parvi.
Ex historiis et veteribus et novis cognoscimus saepe evenisse, ut fama quaedam nondum vera, sed in veri omen praemissa divinitus victoriam nondum partam nuntiaverit. Idem et nunc sperare licet de rebus ad Salam.2 Ad Malbogium3 et Gothiburgum4 video adhuc alternare belli vices, Deo forte ita Martis aleam regente, ut eo facilius bellantium animi ad pacem aequam flectantur.
Regina regens, rex,5 cardinalis nondum pancratice valens hic sunt et erit hic cis paucos dies Angliae regina. Copiae Gallicae quae ad Germanicum sunt finem augentur, merito sane. Nam et Bavari vires crescunt auxiliis et dilectu domestico et externo. Multum erit, si Galli per hiemem servare poterunt quae aestate pepererunt. Balaguera potitus est rex Hispaniae et Flixam obsidet. Aegre permovetur comes Harcurtius, ut rebus ibi aegris medicinam adferat; paratus proelio certare, si copiarum accipiat satis.
Deus, clarissime domine, Claritatem vestram servet,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
XXIX Octobris 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.