358
Frater optime,
Valde gaudeo tua ad Novum Testamentum iam excudi,2 ut tandem id opus omnibus numeris absolutum sit. Bene est quod typi erunt elegantes, sed de charta rogo memineris ut paulo melior sumatur.3 Utenbogardi posthuma post duos menses in lucem proditura puto,4 et ut exemplar accipias curabo.
Audio legatos Suediae et Daniae brevi conventuros, ut de pace agant.5 Utinam tandem aliquid peragatur et illic et Monasterii.6 Per intensum hoc frigus Amstelodami templum, quod novum vocant, incuria eorum qui tectum curabant totum conflagravit.7 Praeter damnum quod inde sentitur, est etiam res mali ominis.
Mottam Odincurtium puto non facile e carcere relaxandum;8 videtur enim res regias non bene curasse, nisi forte ipse alienae culpae reus subditur. De Parthenio Constantinopolitano doleo,9 neque satis intelligo quis iam calvinisantem illic promoverit. Lotharin-
359
gum ad Hispanicas partes transiisse et hic intelligimus.10 Videntur Ordines novum conscripturi militem atque ita se bello in annum sequentem parare.11Vanderhogium nondum invenire potui.12 Dixerat nuper se iam aliquoties scripsisse, sed inquiram latius. Ubi de Anthologia certi quid habuero,13 curabo ut id intelligas.
Et quoniam nihil iam alicuius momenti quod scribam habeo,14 finem faciam, Deum rogans ut te, tuam, tuos sospitare dignetur,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XVI Ianuarii 1645.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 26 Ian.