eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    7282. 1645 januari 28. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Parlamentum Parisiense graves querelas ad reginam regentem detulit2 de frequentibus admodum evocationibus causarum ad consilium regium, ubi saepe res contrariis decretis iactaretur. Regina regens respondit sibi iura parlamenti cordi esse, nec pridem tale aliquid factum. Illi regessere factum hoc eo ipso etiam die. Et cum alia attingerent, antehac contra leges iudiciorumque ordinem facta, dixit haec cardinalis pertinere ad tempora Ludovici XIII,3 cuius ita veneranda esset bonis memoria, ut eius acta vellicari minime oporteret. Cum vero regina alio tempore dixisset se posse quasvis pecunias imperare populo sine parlamento, dixit princeps Condaeus id non bene successurum,4 neque se suspectum esse debere factionis, qui bona haberet in omnibus regni partibus, illico amittenda, siquid commovisset.

    Est hic Carentoni synodus nationalis reformatorum. Ab ea impetravit Mileterius, ut quidam delegarentur, collaturi secum de iustificatione. Facta est in scriptis collatio nullo cum fructu.

    Papa non tantum in id laborat, ut Gallos, si possit, ex Italia amoveat, ita tentato principe Thoma ut eum Galliae suspectum fecerit, verum etiam excitat omnes Italiae principes ac civitates, ut regi Angliae militem aut pecunias mittant.5 Et dicitur Ethruscus aliquid promisisse. Miles Gallicus in Montisferratensibus locis gravissime plebem vexat. Missus, qui de eo querelas in aulam Gallicam deferret, Bidosenus,6 in itinere nescio a

    401

    quibus interfectus est. Arces Calissanum et Cararam in regione Langae Galli, quod aegre defendi possent, disiecere. Casimirus antequam cardinalatum adeat, se presbyterum faciet, ita volente, ut dicitur, Poloniae rege.

    Ex Constantinopoli discimus laborasse ibi imperatoris legatum, ut pax perpetua fieret, ut Ragozius iuberetur arma ponere, ut Latinis restituantur claves sacrorum locorum, quas ab aliquo tempore Graeci tenent; videtur nihil efficere. Interim ad sultanum perlata sunt centum et quinquaginta millia sequinorum, ex thesauris repertis apud Tunetem. Forte illi sunt thesauri, de quibus olim Cesellius Bassus somniaverat apud Tacitum.7 Audimus LV ducatorum millia a Neapoli Mediolanum mitti; quater autem mille peditibus, equitibus mille augeri exercitum Hispanicum in Catalania. Beckius praeter Luxemburgicum etiam Trevericum agrum et proxima Mosellae servat; Johannes autem Waertius bis mille et quingentos, partim equites, partim pedites,8 dicitur Hazfeldio adducere. Dux Bavarus interea militem novum scribit apud Ulmam, Augustam et alibi. Cepisse autem eius milites dicuntur Crombachum et Bruchselam.9 Marescallus Castilionaeus dominae Boutevilliae ex decreto parlamenti significavit, ne ea filiam suam filio ipsius nuptum daret sine suo assensu. Regina interim eas nuptias promovet. Duci Longovillano concessum est, ut sit de consilio regiminis.

    Ex Francofurto discimus dure tractari a Gallis agrum Darmstadiensem; caesarianos aliquid cogitasse de recipiendo per glaciem Philippiburgo, sed sine eventu. Magni in illis locis sunt rumores de Turcis, magna Gallorum pecunia emptis, ut bellum faciant imperatori, qui a Lintzio iturus credebatur aut Pragam10 aut Neustadium.11 Electorem autem Mogontiacensem benignis et omnia ad dignitatem sustinendam necessaria promittentibus literis invitat, ut ad se veniat, dissuadente id capitulo et optante, ut electori sibique liceat Gallorum concessu a belli actibus et consiliis abstinere; quod ut facilius obtineatur, dedit is elector Stellae, Francofurtum venturo, tuti itineris literas. Mittit civitas Francofurtensis syndicum suum ad pacis colloquia. Legatus Hispaniae palam queritur de duce Bavaro, quod is, cum solus ob sua commoda pacem hactenus sit moratus, nunc in arcano cum Gallis nova agitet consilia. Erat Mercius Hallae,12 Sporckius cum equite in Superiore Palatinatu, alii equites ter mille apud Norembergam, equi praeterea ter mille a subditis sumpti ad reparanda damna hoc anno facta, severeque vetitum equos evehere. Domini Serviani epistola lecta nihil adfert novi.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae det prospera omnia,

    tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
    H. Grotius.

    Lutetiae, XVIII/XXVIII Ianuarii 1645.

     

    Ex Anglia audimus viginti dies sumptos, ut de pace agatur inter regis legatos et eos quos mittent parlamentarii Angli et Scoti; praecipua esse capita de religione, de collatione munerum militarium, de bello in Hibernos. Archiepiscopus Cantauriensis erat damnatus capitis. Octodecim naves, quae Bristolio exierant, captae a parlamentariis. Plimuthum a regiis premitur. Monterosius Scotiam vexat. In occidentali parte Britanniae rex habet decem hominum millia. Indutiae in illis locis nullae. Dux Carolus a centurionibus

    402

    nonnullis deseritur. Et ex Wattena Galli et ex Motta Lotharingi excursus faciunt. Hibernorum duo millia in Britanniam Armoricam advenere, ut Galliae militent. Tingi[s], urbs Mauritaniae, quam Portugalli tenent, a Mauris vicinis oppugnatur. Sunt ii ad duodecim equitum, septemdecim peditum millia. Hispani qui sunt in urbe Rosarum in Catalania, dicuntur praefectum suum, a quo dure tractati erant, occidisse. Bis mille13 Bavarici milites sub Johanne Waertio ad Hazfeldium eunt. Arcem Rudelshemii in tractu Darmstadiensi dicuntur Galli velle obsidere.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Parlamenti Parisiensis contra reginam gravamina. Disputatio in synodo Carentonensi de iustificatione. Papa Gallos ex Italia eliminare et Angliae regem pecuniis sublevare intendit. Italica. Turcica. Germanica. Gallica varii generis. Mogontiacus neutralitatem mavult. Anglica.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 239; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 521 no. 571. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 425. Zie voor een andere overlevering van de brieftekst, Grotius' brief aan Johan Oxenstierna en Johan Adler Salvius (no. 7283).
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch, dd. 28 januari 1645 (no. 7281).
    3 - Koning Lodewijk XIII had in een edict van 21 februari 1641 de bevoegdheden van de Parlementen in staats- en financiële zaken ingeperkt; zie nos. 5073 en 5076 (dl. XII).
    4 - De prins van Condé kon zich niet verenigen met het beleid van de arrogante kanselier Pierre Séguier; vgl. no. 7281, n. 21; Journal d'Olivier Lefèvre d'Ormesson I, p. 252, en Lettres au chancelier Séguier I, p. 21-26.
    5 - Paus Innocentius X hield een geldinzameling ten behoeve van de koningsgetrouwe Ieren van de ‘confederation of Kilkenny’ (A new history of Ireland III, p. 313-314).
    6 - De dood van de edelman ‘Ridosene’ of ‘Bidosene’.
    7 - Tacitus, Annales 16, 1. De Carthager Caesellius Bassus († 65 n. Chr.) meende de schat van Dido op zijn landgoed gevonden te hebben.
    8 - In de brief aan Nicolaes van Reigersberch (no. 7281) sprak Grotius over ‘tweeduizent man ofte wat meer zoo te voet als te paerd’.
    9 - De Franse steunpunten Grombach (Ober- en Untergrombach) en Bruchsal (ten oosten van de vesting Philippsburg); vgl. no. 7039 (dl. XV).
    10 - Keizer Ferdinand III, die in verband met een pestepidemie in Wenen de gezonde lucht van Linz had opgezocht, nam op 4 januari een besluit over zijn reis naar Praag (Gazette 1645, no. 12, dd. 28 januari 1645).
    11 - De keizerlijke residentie te Wiener Neustadt.
    12 - De winterkwartieren van de Zwabisch-Beierse bevelhebber François de Mercy in de omgeving van Schwäbisch-Hall, Nördlingen en Bad Mergentheim (Mergental).
    13 - ‘Bis mille’, op grond van de brief aan Johan Oxenstierna en Johan Adler Salvius (no. 7283) verbeterd uit: ‘Et mille’.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]