544
Excellentissime et illustrissime domine,
Qui Francofurti sunt caesariani dicunt suos in proelium paratos,2 at marescallum Torstensonium, ut id evitet, rediturum in Misniam et, revocatis iis qui ad Ragozium appropinquaverant,3 concessurum in Holsatiam. Volunt autem iidem, ut qui erunt Monasterii et Osnabrugae legati a membris Imperii, mandata sua accipiant a conventu Francofurtensi et sint quasi subdelegati. Bavarici contra Gallos nihil effecere, conati multa. Rosa autem Philippiburgi est.4 Nova Bavarus auxilia Hazfeldio mittebat; dicebaturque imperator ad tempus siturus ire quo vellent res Hungaricas, ut omnem vim in Suedos vertat.5 Creduntur Galli, simulatque commodum ad producendas copias tempus venerit, partem suorum opposituri Bavaricis, cum parte aggressuri Francothaliam. Hassici apud Eisfeldiam6 erant. Turcae autem conatus videntur ad mare se vertere, non in Hungariam. Collegisse enim dicitur ducentas naves longas, totidem alias, et petere ab Algeriensibus naves longas XXV, alias XL, a Tunetanis naves longas VII, alias XX, a Tripolitanis naves longas quatuor, XII alias. Omnes asscripti Melitensi militiae ex omnibus locis istuc advocantur. Sed Veneti, metuentes ne Melitae minetur Turca, Cretam autem feriat, ad XXX naves longas quas habebant, adiecerunt XL alias et galeassas, quas vocant, quatuor. A Neapoli autem navibus in Hispaniam feruntur equitum IV millia, pedites bis mille quingenti.7 Liber hic cursitat marchionis Sancti Chaumontii, per quem omnem culpam non impeditae electionis Pamphylii in papam coniicit in cardinalem Antonium. Is vero, quaerens se reponere in gratiam Galliae, reiicit culpam in cardinalem Theodatum et in Sancti Chaumontium, et in hunc maxime, quod non aperte regis sui nomine se opposuerit Pamphylio, sicut Hispani se opposuerant Sacchetto.
545
Motta in Lotharingia propius premitur et dux Carolus nobiles omnes in suum exercitum vocat. Marcinus equites mille et quingentos adducit ad marescallum Turennae, qui apud Tabernas est Alsatiae8 et praefectum Mogontiaci Corvalium in vincula duci iussit, quod Urseliae non subvenerit.9 Trevillius, unus ex praetorianis centurionibus, ob magnum animum cardinali Riceliaco quondam suspectus, nunc a Mazarino cardinali in Bastiliam coniectus est, obtentu inde sumto, quod cum cancellarius Franciae sigillo munire ob clausulas quasdam insolitas detrectaret beneficium quoddam a regina regente ipsi concessum, membranam qua id continebatur, in ignem iecerit. Laborant amici eius, ut eum eximant.
Videtur in Anglia spes pacis imminui. Regina Angliae quas potest a sui studiosis pecunias hic collegit. Parlamentarii ex Scotia, quanquam Monterosius pro rege Angliae bellum gerens trecentos Scotorum ibi interfecisse dicitur, advocare dicuntur nova militum undecim millia et impedire, ne commeatus Wimuthum inferantur. Farfaxius Londinii erat et brevi habiturum se sperabat millia militum XXI, Wallerus sex millia; sed qui sub Essexio fuere milites ita agunt inobsequenter, ut tribunos et centuriones suos abegerint.
Cum dolore maximo intelligo10 non esse tam firmam Sublimitati tuae valetudinem, quam ego et Suedia omnis et omnes Suediae bene volentes optamus. Deus, excellentissime et illustrissime domine, eam reddet meliorem multosque annos et prospera consilia Sublimitati tuae largiatur,
Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, I/XI Martii 1645.
Dicitur hic exercitus imperatoris in Bohemia habere XVI millia hominum. Mille quingenti milites Bavarici sunt in Franconia. Turcarum sultanus exsulibus reditum indulsit ad belli usus. Fecit tantundem praefectus Neapolitani regni. Melitenses sex naves ex Africa in Galliam venientes, cum in insulam suam appulissent, in necessitates suas retinuere.11 Parlamentarii Angli arcem Pompoiam in Eboracensi regione obsident.
Pro principe Meclenburgico, qui hic est aeger animo et corpore,12 aliquid effecimus apud reginam regentem. Sperat is aliquid liberalitatis etiam a regina nostra. Appelbomio, qui est Amstelodami,13 debeo testimonium insignis diligentiae et fidei. Queritur se negligi. Hambraeus vero gratias agit Sublimitati tuae et sperat aliquando se habiturum, unde fidem suam pro aliis interpositam liberet.14
546
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Germanica. Turcica. Apologia Sancti Chaumontii ob legationem male administratam. Trevillium, quem Riceliacus regis gratia eiicere non poterat, Mazarinus in Bastiliam coniicit. Anglica. Meclenburgici ducis misera conditio.